OCR
337] TO MARTIN DORP 105 haec quidem in ipsa statim propositione. Iam vero in ipsa rei tractatione quid est omnino quod non pie, quod non circumspecte sit dictum ac reuerentius etiam quam vt conueniat Moriae? Sed 540 ibi malui paulisper obliuisci decori quam non satisfacere dignitati rei; malui rhetoricen offendere quam laedere pietatem. Ac postremo peracta probatione, ne quem moueret, quod de re tam sacra Stulticiam, hoc est iocosam personam, fecerim loquentem, et hane deprecor culpam hisce verbis: ‘Verum ego iamdudum oblita mei, rèp rà 545 éoxappeva 7Hdd. Quanquam si quid petulantius aut loquacius a me dictum videbitur, cogitate et Stulticiam et mulierem dixisse. Vides vt nusquam cessarim omnem offendiculi ansam praecidere. Verum ista non perpendunt, quorum aures praeter propositiones, conclusiones et corollaria nihil admittunt. Quid quod praefatione praemunierim libellum, qua conor omnem praecludere calumniam ? Neque quicquam addubito quin ea candidis omnibus faciat satis. Quid autem facias istis qui vel ob ingenii pertinaciam sibi satisfieri nolint, vel stupidiores sint quam vt satisfactionem intelligant? Nam quemadmodum Simonides dixit Thessalos ebetiores esse quam vt possint a se decipi, ita quosdam videas stupidiores quam vt placari queant. Ad haec non mirum est inuenire quod calumnietur, qui nibil aliud quaerit nisi quod calumnietur. Quod si quis eodem animo legat diui Hieronymi libros, centum locos offendet quae calumniae pateant, nec deerit in omnium Christianissimo doctore 560 quod ab istis haereticum possit appellari; ne quid interim dicam de Cypriano, de Lactantio deque caeteris consimilibus. Denique quis vnquam audiuit ludicrum argumentum in theologorum vocari cognitionem? Quod si placet, cur non eadem opera, quicquid a poetis hodie scribitur aut luditur, ad hanc excutiunt legem? Quot 565 illic reperient obscoena, quot veterem paganismum olentia ? Verum haec, quoniam inter seria non habentur, nemo theologorum existimat ad se pertinere. Neque tamen postulem istorum exemplum mihi patrocinari. Ego nec ioco scriptum a me velim quod vllo pacto Christianorum officiat 570 pietati; modo detur qui quod scriptum est intelligat, modo detur aequus et integer, quique cognoscere studeat, non affectet calumniari. At si quis istorum habeat rationem qui primum nullo sunt ingenio praediti, minore iudicio; deinde nihil omnino bonarum litterarum attigerunt, sordida tantum ista perturbataque doctrina infecti potius 575 quam eruditi; denique infensi omnibus qui sciunt quod ipsi nesciant, Or or o on ox ox 555. Simonides a: Themistocles A. 545. Verum ego] LB. iv. 504 8. 555. Simonides] Plut. de Aud. Poet. p. 15 D.