quod alioqui causam adiuuet ; contra, quae sunt aduersariorum, ea 460
destituta his omnibus recitemus, idque verbis quam fieri potest
odiosissimis. Hane artem isti non ex Quintiliani praeceptis sed ex
sua maleuolentia didicerunt ; qua sepenumero fit vt quae magnopere
placitura fuerint, si sic referantur vt scripta sunt, aliter recitata
vehementer offendant. Relege, quaeso te, locum, ac diligenter inspice 495
quibus gradibus quoque sermonis progressu huc peruentum sit vt
felicitatem illam dementiae speciem esse dicerem ; ad haec obserua
quibus verbis id explicem. Videbis illic esse quod vere pias aures
etiam delectet, tantum abest vt quicquam sit quod offendat. In tua
recitatione offendiculum est, non in meo libello. 470
Etenim cum hoc ageret Moria, vt vniuersum rerum genus stulticiae
nomine complecteretur, doceretque totius humanae felicitatis summam
a stulticia pendere, per omne mortalium genus peruagata est vsque
ad reges ac summos pontifices; deinde peruentum est ad ipsos
Apostolos atque adeo Christum, quibus stulticiam quandam tributam 475
reperimus in sacris litteris. Neque vero periculum est ne quis hic
imaginetur Apostolos aut Christum vere stultos fuisse, sed quod in
his quoque fuerit infirmum quiddam et nostris tributum affectibus,
quod ad aeternam illam ac puram sapientiam parum sapiens videri
possit. Verum haec ipsa stulticia vincit omnem mundi sapientiam ; 480
quemadmodum et Propheta omnem mortalium iusticiam pannis
confert foeminae menstruo fluxu contaminatae. Non quod bonorum
iusticia polluta sit, sed quod ea quae apud homines purissima sunt,
quodammodo impura sint, si ad illam ineffabilem Dei puritatem
conferantur. Et vt sapientem proposui stulticiam, ita sanam in- 485
saniam et cordatam amentiam facio. Quoque mollius esset quod
de sanctorum fruitione sequebatur, praemitto tres Platonis furores,
e quibus felicissimus sit amantium, qui nihil aliud sit quam ecstasis
quaedam. At piorum ecstasis nihil aliud est quam gustus quidam
futurae beatitudinis, qua toti absorbebimur in Deum, in illo magis 49°
quam in nobis ipsis futuri. At hunc Plato furorem vocat, cum quis
extra se raptus in eo est quod amat eoque fruitur. Non vides quam
diligenter paulo post distinxerim stulticiae et insaniae genera, ne
quis simplicium in verbis nostris labi posset ?
Verum de re non pugno, inquis, a verbis ipsis abhorrent piorum 495
aures. At cur non offenduntur eaedem aures istae, cum Paulum
audiunt dicentem, ‘Quod stultum est Dei’ et ‘stulticiam crucis’?
Cur non diuum Thomam in ius vocant, qui de Petri ecstasi seribit
in hunc modum: ‘Dum pie desipit, sermonem incipit de taberna¬