OCR Output

102 LETTERS OF ERASMUS [ere

420 Salubrius est ambigere quam statuere. Postremo si quid statuendum
est, id velim reuerenter, non arroganter, et ex diuinis litteris, non
e commenticiis hominum ratiunculis statui. Nunc neque quaesti¬
uncularum vllus est finis; in quibus ipsis tamen quanta familiarum
et factionum dissensio! Et cotidie decretum ex decreto nascitur.

425 Breuiter eo redacta res est vb negocii summa non tam ex Christi
praescripto quam ex scholasticorum definitionibus et episcoporum
qualiumeunque potestate dependeat: quibus rebus sie inuoluta
sunt omnia vt ne spes quidem sit mundum ad verum illum
Christianismum reuocandi.

430 Haec aliaque permulta perspiciunt ac deplorant sanctissimi iidem¬
que doctissimi viri, quorum omnium praecipuam causam in audax
hoc et irreuerens recentium theologorum genus reiiciunt. O si tibi
liceret, mi Dorpi, tacitis oculis animi mei cogitationes intueri ;
nimirum intelligeres quam multa prudens hoc reticeam loco. At

435 horum aut nihil attigit Moria, aut certe leuissime attigit, ne quem
offenderem. Atque eandem cautionem in omnibus seruare curaui,
ne quid obscoene scriberem, ne quid pestiferum moribus, ne quid
seditiosum, aut quod cum vllius ordinis iniuria coniunctum videri
posset. Si quid ibi dictum est de diuorum cultu, semper reperies

440 aliquid asscriptum quod palam testetur nihil aliud taxari quam
superstitionem non recte colentium diuos. Item si quid in principes,
si quid in episcopos, si quid dicitur in monachos, semper addimus
quod declaret illud in ordinis iniuriam non esse dictum, sed in
corruptos et suo indignos ordine, ne quenquam bonum laederem,

445 dum malorum insector vitia. Ac rursus, dum hoc ago, subtractis
omnium nominibus effeci, quod in me fuit, ne vel mali possent offendi.
Postremo, dum salibus et iocis fictaque et ridicula persona tota
peragitur fabula, curatum est vt tristes etiam et morosi boni consulant.

Tam illud non vt mordacius dictum notari scribis, sed vt impium ;

450 nam quo, inquis, pacto ferant piae aures quod futurae vitae felicitatem
dementiae speciem vocas? Obsecro te, optime Dorpi, quis tuum
candorem docuit subdolum hoc calumniandi genus? siue (quod
magis arbitror) quis astutus ad hanc mihi struendam calumniam tua
abusus est simplicitate? Ad hunc modum solent isti calumniatores

455 pestilentissimi duo verba decerpere, eaque nuda, nonnunquam et
immutata nonnihil, praetermissis his quae durum alioqui sermonem
leniunt et explicant. Notat ac docet hanc astutiam in suis institu¬
tionibus Quintilianus, vt nostra quam commodissime referamus,
additis confirmationibus, et si quid est quod mitiget, quod extenuet,

432. tibi add. a.

450. inquis] Ep. 304. 28-30.