Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0123
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 124 [124]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0123

OCR

102 LETTERS OF ERASMUS [ere 420 Salubrius est ambigere quam statuere. Postremo si quid statuendum est, id velim reuerenter, non arroganter, et ex diuinis litteris, non e commenticiis hominum ratiunculis statui. Nunc neque quaestiuncularum vllus est finis; in quibus ipsis tamen quanta familiarum et factionum dissensio! Et cotidie decretum ex decreto nascitur. 425 Breuiter eo redacta res est vb negocii summa non tam ex Christi praescripto quam ex scholasticorum definitionibus et episcoporum qualiumeunque potestate dependeat: quibus rebus sie inuoluta sunt omnia vt ne spes quidem sit mundum ad verum illum Christianismum reuocandi. 430 Haec aliaque permulta perspiciunt ac deplorant sanctissimi iidemque doctissimi viri, quorum omnium praecipuam causam in audax hoc et irreuerens recentium theologorum genus reiiciunt. O si tibi liceret, mi Dorpi, tacitis oculis animi mei cogitationes intueri ; nimirum intelligeres quam multa prudens hoc reticeam loco. At 435 horum aut nihil attigit Moria, aut certe leuissime attigit, ne quem offenderem. Atque eandem cautionem in omnibus seruare curaui, ne quid obscoene scriberem, ne quid pestiferum moribus, ne quid seditiosum, aut quod cum vllius ordinis iniuria coniunctum videri posset. Si quid ibi dictum est de diuorum cultu, semper reperies 440 aliquid asscriptum quod palam testetur nihil aliud taxari quam superstitionem non recte colentium diuos. Item si quid in principes, si quid in episcopos, si quid dicitur in monachos, semper addimus quod declaret illud in ordinis iniuriam non esse dictum, sed in corruptos et suo indignos ordine, ne quenquam bonum laederem, 445 dum malorum insector vitia. Ac rursus, dum hoc ago, subtractis omnium nominibus effeci, quod in me fuit, ne vel mali possent offendi. Postremo, dum salibus et iocis fictaque et ridicula persona tota peragitur fabula, curatum est vt tristes etiam et morosi boni consulant. Tam illud non vt mordacius dictum notari scribis, sed vt impium ; 450 nam quo, inquis, pacto ferant piae aures quod futurae vitae felicitatem dementiae speciem vocas? Obsecro te, optime Dorpi, quis tuum candorem docuit subdolum hoc calumniandi genus? siue (quod magis arbitror) quis astutus ad hanc mihi struendam calumniam tua abusus est simplicitate? Ad hunc modum solent isti calumniatores 455 pestilentissimi duo verba decerpere, eaque nuda, nonnunquam et immutata nonnihil, praetermissis his quae durum alioqui sermonem leniunt et explicant. Notat ac docet hanc astutiam in suis institutionibus Quintilianus, vt nostra quam commodissime referamus, additis confirmationibus, et si quid est quod mitiget, quod extenuet, 432. tibi add. a. 450. inquis] Ep. 304. 28-30.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1600 px
Image height
2664 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1010.75 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0123.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0123.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit