OCR Output

337] TO MARTIN DORP 101

judicium, qui tantum absunt vt me suggillent mordacitatis, vt 380
moderationem etiam et candorem meum laudibus vehant, qui procax
per se argumentum citra procaciam tractarim et in re iocosa sine
dente luserim. Etenim vt solis respondeam theologis, quos solos
audio offendi, quis nescit quam multa vulgo quoque dicantur in
mores malorum theologorum? Moria nihil attingit istiusmodi. 38
Tantum iocatur in ociosas illorum disceptatiunculas, nec has ipsas
tamen simpliciter improbat, verum eos damnat qui in his solis
theologicae rei puppim, vt aiunt, et proram collocant, quique logo¬
machiis, vt diuus appellauit Paulus, eiusmodi sic occupantur vb nec
euangelicas nec propheticas nec apostolicas litteras vacet legere. 390
Atque vtinam, mi Dorpi, pauciores essent huic obnoxii crimini,
Possem tibi producere qui annum egressi octogesimum tantum
aetatis in hujusmodi tricis perdiderint, nec vnquam contextum
euangelicum euoluerint; id quod a me compertum ipsi quoque
demum confessi sunt. Ne sub Moriae quidem persona sum ausus 395
dicere, quod tamen non raro multos audio deplorantes, theologos et
ipsos, sed vere theologos, hoc est viros integros, graues, eruditos,
et qui Christi doctrinam penitus ex ipsis imbiberint fontibus. Ii
quoties apud eos sunt apud quos fas liberas animi voces depromere;
deplorant hoc recentius theologiae genus mundo inuectum et vetus 400
illud desyderant. Quid enim eo sanctius, quid augustius, quid aeque
resipiens ac referens illa coelestia Christi dogmata? At hoc, vt
omittam barbari facticiique sermonis sordes et portenta, vt omittam
omnium bonarum litterarum inscitiam, vt imperitiam linguarum,
sic Aristotele, sic humanis inuentiunculis, sie prophanis etlam 405
legibus est contaminatum, vt haud sciam an purum illum ac
syncerum Christum sapiat. Fit enim vt, dum ad humanas tradi¬
tiones nimium auertit oculos, minus assequatur archetypum. Hine
sepenumero coguntur theologi cordatiores aliud apud populum dicere
quam vel apud se sentiant vel apud familiares loquantur. Et ali- 410
quoties non habeant quod respondeant consultoribus, cum perspiciunt
aliud docuisse Christum, aliud humanis traditiunculis imperari.
Quaeso, quid commercii Christo et Aristoteli? quid sophisticis
captiunculis cum aeternae sapientiae mysteriis? quorsum tot quae¬
stionum labirynthi? inter quas quam multae sunt ociosae, quam 415
multae pestilentes, vel hoc ipso quod contentiones et dissidia pariunt !
At sunt vestiganda quaedam, sunt et decernenda quaedam. Non
abnuo. Sed e diuerso permulta sunt quae rectius sit omittere quam
inquirere (et scientiae pars est quaedam nescire) ; permulta de quibus

o

or

392. annum a: annos A, 393. perdiderint a: perdidissent A.

389. Paulus] 1 Tim. 6. 4.