Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0122
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 123 [123]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0122

OCR

337] TO MARTIN DORP 101 judicium, qui tantum absunt vt me suggillent mordacitatis, vt 380 moderationem etiam et candorem meum laudibus vehant, qui procax per se argumentum citra procaciam tractarim et in re iocosa sine dente luserim. Etenim vt solis respondeam theologis, quos solos audio offendi, quis nescit quam multa vulgo quoque dicantur in mores malorum theologorum? Moria nihil attingit istiusmodi. 38 Tantum iocatur in ociosas illorum disceptatiunculas, nec has ipsas tamen simpliciter improbat, verum eos damnat qui in his solis theologicae rei puppim, vt aiunt, et proram collocant, quique logomachiis, vt diuus appellauit Paulus, eiusmodi sic occupantur vb nec euangelicas nec propheticas nec apostolicas litteras vacet legere. 390 Atque vtinam, mi Dorpi, pauciores essent huic obnoxii crimini, Possem tibi producere qui annum egressi octogesimum tantum aetatis in hujusmodi tricis perdiderint, nec vnquam contextum euangelicum euoluerint; id quod a me compertum ipsi quoque demum confessi sunt. Ne sub Moriae quidem persona sum ausus 395 dicere, quod tamen non raro multos audio deplorantes, theologos et ipsos, sed vere theologos, hoc est viros integros, graues, eruditos, et qui Christi doctrinam penitus ex ipsis imbiberint fontibus. Ii quoties apud eos sunt apud quos fas liberas animi voces depromere; deplorant hoc recentius theologiae genus mundo inuectum et vetus 400 illud desyderant. Quid enim eo sanctius, quid augustius, quid aeque resipiens ac referens illa coelestia Christi dogmata? At hoc, vt omittam barbari facticiique sermonis sordes et portenta, vt omittam omnium bonarum litterarum inscitiam, vt imperitiam linguarum, sic Aristotele, sic humanis inuentiunculis, sie prophanis etlam 405 legibus est contaminatum, vt haud sciam an purum illum ac syncerum Christum sapiat. Fit enim vt, dum ad humanas traditiones nimium auertit oculos, minus assequatur archetypum. Hine sepenumero coguntur theologi cordatiores aliud apud populum dicere quam vel apud se sentiant vel apud familiares loquantur. Et ali- 410 quoties non habeant quod respondeant consultoribus, cum perspiciunt aliud docuisse Christum, aliud humanis traditiunculis imperari. Quaeso, quid commercii Christo et Aristoteli? quid sophisticis captiunculis cum aeternae sapientiae mysteriis? quorsum tot quaestionum labirynthi? inter quas quam multae sunt ociosae, quam 415 multae pestilentes, vel hoc ipso quod contentiones et dissidia pariunt ! At sunt vestiganda quaedam, sunt et decernenda quaedam. Non abnuo. Sed e diuerso permulta sunt quae rectius sit omittere quam inquirere (et scientiae pars est quaedam nescire) ; permulta de quibus o or 392. annum a: annos A, 393. perdiderint a: perdidissent A. 389. Paulus] 1 Tim. 6. 4.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1582 px
Image height
2625 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1021.18 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0122.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0122.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit