Christianos Cornelius Tacitus, quam inimice Suetonius, quam impie
derident immortalitatem animarum Plinius et Lucianus! at hos
tamen eruditionis gratia legunt omnes, et merito quidem legunt.
345 Solam Moriam, quia salibus aliquot luserit, non in bonos theologos
et eo dignos titulo, sed in ineruditorum friuolas quaestiunculas et
ridiculum magistri nostri titulum, ferre non possunt.
Ac duo tresue nebulones, theologico schemate personati, mihi
conantur hane mouere inuidiam, quasi theologorum ordinem laeserim
350 et alienarim. Ego tantum tribuo theologicis literis vt eas solas
soleam appellare litteras. Ita suspicio venerorque hune ordinem vt
huic vni nomen dederim ac voluerim ascribi; quanquam pudore
prohibeor quo minus mihi tam eximium titulum asseram, quippe
qui non ignorem quae dotes et eruditionis et vitae theologico nomini
355 debeantur. Nescio quid homine maius profitetur qui theologum
profitetur. Episcoporum ea dignitas est, haud mei similium. Nobis
satis est Socraticum illud didicisse, quod nihil omnino scimus, et
qua possumus operam nostram iuuandis aliorum studiis conferre¬
Equidem nescio vbinam lateant isti duo tresue theologorum dii, quos
36o scribis mihi parum esse propicios. Ipse compluribus in locis sum
versatus ab aedita Moria, in tot academiis vixi, in tot frequentissimis
vrbibus. Nullum vnquam theologum mihi sensi iratum, nisi vnum
aut alterum ex istorum numero qui omnibus bonis litteris sunt
hostes. Nec hii tamen vnquam verbo mecum expostularunt. Quid
365 in absentem mussitent non admodum obseruo, tot bonorum iudicio
fretus. Ni vererer, mi Dorpi, ne cui videar arrogantius quam verius
haec dicere, quam multos tibi possem recensere theologos, vitae
sanctimonia celebres, eruditione praecellentes, dignitate praeminentes,
aliquot ex his etiam episcopos, qui me nunquam magis amplexi sunt
370 quam post aeditam Moriam, et quibus ille libellus magis arridet
quam mihi ipsi. Horum singulos titulis ac nominibus suis hoc loco
referrem, nisi vererer ne tantis etiam viris Moriae causa futuri sint
iniquiores tres isti theologi; imo vnum duntaxat esse puto apud
vos istius auctorem tragoediae—nam rem propemodum coniecturis
375 assequor: quem si vellem suis depingere coloribus, nemo miraretur
eiusmodi viro displicuisse Moriam; imo mihi non placeret, nisi
talibus displiceret. Quanquam nee mihi placet. At isto certe
nomine minus displicet, quod talibus ingeniis non placet. Plus
apud me ponderis habet sapientum et eruditorum theologorum