OCR Output

337] TO MARTIN DORP 97

commodior excogitari poterat medicandi communibus hominum
malis? Primum ipsa voluptas illectat ad legendum et illectum
remoratur. Nam in caeteris alias res alii venantur. Voluptas ex
aequo blanditur omnibus, nisi si quis stupidior est quam vt litteratae 230
voluptatis sensu tangi possit.

Porro qui illic offenduntur vbi nullius aeditur nomen, ii mihi
videntur haud multum abesse a muliercularum affectibus: quae, si
quid in malas foeminas dictum fuerit, sic commouentur quasi ea con¬
tumelia ad singulas pertineat; rursum si quid laudis tribuatur 235
probis mulieribus, sic sibi placent quasi quod vnius aut alterius est,

id pertineat ad omnium laudem. Absit hoc ineptiae genus a viris, at
multo magis ab eruditis viris, maxime vero a theologis. Si quid hic
offendo criminis a quo sum immunis, non offendor; sed ipse mihi
gratulor, qui vacem iis malis quibus multos obnoxios esse video. 240
Sin est tactum hulcus aliquod, et sum ipse mihi ostensus in speculo,
nec hic quicquam est causae cur offendi debeam. Si prudens sum,
dissimulabo quod sentio, nec ipse mei veniam proditor. Si probus,
admonitus cauebo, ne mihi tale conuitium posthac in os nominatim
possit impingi, quod illic sine nomenclatura notatum video. Cur non 245
saltem hoc donamus huic libello quod vulgaribus istis comoediis
tribuunt et idiotae? Quam multa, quanta cum libertate iaciuntur
illic in monarchas, in sacerdotes, in monachos, in vxores, in maritos,

in quos non? Et tamen quia nemo nominatim incessitur, arrident
omnes, et suum quisque morbum aut fatetur ingenue aut dissimulat 250
prudenter. Violentissimi quoque tyranni ferunt scurras et moriones
suos, cum ab iis aliquoties manifesto conuitio feriuntur. Non vltus
est Imperator Flauius Vespasianus exprobratam sibi cacantis faciem.

Et quinam isti tam delicatis auribus qui Moriam ipsam non ferunt in
communem hominum yitam sine vllius nominis inustione ludentem? 255
Nunquam explosa fuisset vetus comoedia, si ab aedendis nominibus
illustrium virorum abstinuisset.

At tu quidem, optime Dorpi, ita propemodum scribis quasi totum
ordinem theologicum Moriae libellus a nobis alienasset. ‘Quid opus
fuit ’ inquis ‘ theologorum ordinem tam acriter lacessere?’ meamque 260
deploras fortunam. ‘Olim’ inquis ‘tuas lucubrationes magno studio
legebant omnes, te praesentem videre gestiebant. Nune Moria veluti
Dauus interturbat omnia.’ Scio te nihil per calumniam scribere, nec
ipse tecum tergiuersatorem agam. Quaeso, lacessitum theologorum
ordinem putas, si quid dictum fuerit in stultos aut malos theologos 265
eoque indignos nomine? Atqui si placet ista lex, vniuersum morta¬
lium genus infensum habeat, qui quid dixerit in sceleratos homines.

253. Vespasianus] Suet. Vesp. 20. 260. inquis] Ep. 304. 25-7.
261. inquis] Ep. 304. 51-4.

ALLEN II H