Quis vnquam fuit tam impudens rex qui non fateatur regum non¬
nullos esse malos et hoc honore indignos? Quis episcopus tam
270 insolens quin idem de suo fateatur ordine? An vnus ordo theo¬
logorum in tanto numero nullum habet stupidum, nullum indoctum,
nullum rixosum, sed tantum Paulos, Basilios et Hieronymos nobis
exhibet ? Imo contra fit vt quo quaeque professio praeclarior est, hoc
pauciores habeat qui respondeant. Plures inuenies bonos naucleros
275 quam bonos principes, plures medicos bonos quam bonos episcopos.
Atqui ea res haud pertinet ad contumeliam ordinis, sed ad laudem
paucorum qui in pulcherrimo ordine sese pulcherrime gesserunt.
Rogo, dic mihi, cur magis offenduntur theologi, si modo sunt qui
offendantur, quam reges, quam primates, quam magistratus, quam
280 episcopi, quam cardinales, quam summi Pontifices? denique
quam negociatores, quam mariti, quam vxores, quam iureconsulti,
quam poetae ?—nullum enim omnino mortalium genus praeteriit
Moria—nisi quod (hi) non vsque adeo desipiunt vt in se quisque dictum
existimet quod in genere dictum sit in malos? Diuus Hieronymus
285 scripsit ad Eustochium de virginitate, atque in eo libro malarum
virginum mores ita depingit vt nullus Apelles magis possit oculis
exponere. Nunquid offensa est Eustochium? Nunquid succensuit
Hieronymo, quod virginum ordinem dehonestasset? Ne tantulum
quidem. At quamobrem tandem? nempe quod virgo prudens non
290 existimaret ad se pertinere, si quid dictum esset in malas, imo
gaudebat admoneri bonas, ne in tales degenerarent; gaudebat admo¬
neri malas, vt tales esse desinerent. Scripsit ad Nepotianum de vita
clericorum. Scripsit ad Rusticum de vita monachorum, ac miris
coloribus pingit, miris salibus taxat vtriusque generis vitia. Nihil
295 offensi sunt ad quos scripsit, quod scirent horum nihil ad se pertinere.
Cur non alienatus est Gulielmus Montioius, inter optimates aulicos
non infimus, quod multa luserit Moria in proceres aulicos? Nempe
cum ipse sit vir et optimus et prudentissimus, arbitratur, id quod res
est, quod in malos ac stultos dictum est primates, nihil ad se pertinere.
300 Quam multa lusit in malos et laicos episcopos Moria? Cur nihil
hisce rebus offensus est Archiepiscopus Cantuariensis? Nempe quia
vir omni virtutum genere absolutus nihil horum ad se pertinere
iudicat.
Quid ego tibi pergam commemorare nominatim de summis prin¬
305 cipibus, de caeteris episcopis, de abbatibus, de cardinalibus, de viris
eruditione claris, quorum neminem adhuc sentio vel pilo factum
alieniorem Moriae gratia? Nec adduci possum vt credam vllos
theologos irritatos hoc libello, nisi forte pauculos aliquot qui vel non