OCR Output

96 LETTERS OF ERASMUS [1515

quae multos non pudet facere? Tantum festiua quaedam et ridicula
magis quam foeda recensuimus, sed ita recensuimus vt obiter et

190 maximis de rebus nonnunquam admoneamus, quod illos scire magno¬
pere referat.

Scio tibi non esse vacuum ad huiusmodi nugas descendere. Sed
tamen si quando dabitur ocium, fac attentius excutias ridiculos illos
Moriae iocos; nimirum comperies non paulo magis quadrare ad

195 Euangelistarum et Apostolorum dogmata quam quorundam splen¬
didas, sicuti putant, et magnis dignas magistris disputationes. Atque
ipse quoque in tuis litteris non diffiteris pleraque vera esse quae illic
referuntur. Verum existimas non expedisse

Auriculas teneras mordaci radere vero.

200 Si putas nullo pacto libere loquendum esse, nec vnquam promendam
esse veritatem nisi cum non offendit, cur medici pharmacis medentur
amaris, et iepdv mxpav inter laudatissima ponunt remedia? Quod si
illi faciunt, corporum medentes vitiis, quanto magis par est nos idem
facere in sanandis animorum morbis? Obsecra, inquit Paulus, argue,

205 increpa, oportune, importune, Apostolus vult omnibus modis in¬
sectanda esse vitia, et tu nullum vis hulcus attingi? praesertim cum
id ea moderatione fiat, vt ne possit quidem quisquam laedi nisi qui
studio laeserit seipsum. Quod si vlla est ratio citra vllius offensam
medendi vitiis hominum, haec vna, ni fallor, est omnium maxime

210 accommoda, cum neque nomen cuiusquam aeditur ; deinde cum tem¬
peratur ab iis, a quorum commemoratione quoque bonorum abhorrent
aures —etenim quemadmodum in tragoediis quaedam atrociora sunt
quam vt oculis spectatorum conueniat exhiberi, et narrasse sufficiat,
ita in hominum moribus quaedam obscoeniora sunt quam vt vere¬

215 cunde possint narrari—postremo cum illa ipsa quae narrantur, sub
ridicula persona per lusum et iocum efferuntur, vt omnem offensam
sermonis hilaritas excludat. An non videmus quantum aliquoties

apud seueros etiam tyrannos valeat iocus commodus et in tempore
dictus? Quaeso te, quae preces, quae seria oratio potuisset regis
220 illius animum tam facile placare quam militis iocus? ‘Imo,’ inquit,
‘ nisi lagena nos destituisset, longe atrociora fueramus in te dicturi.’
Arrisit rex et ignouit. Nec sine causa tam diligenter de risu prae¬
cipiunt duo summi rhetores, M. Tullius et Quintilianus. Tantam vim
habet lepos et iucunditas sermonis, vt etiam in nos apte tortis dicteriis
225 delectemur, id quod de C. Caesare litteris est proditum. Proinde si
fateris vera quae scripsi, si festiva magis quam obscoena, quae ratio

197. litteris] Ep. 304. 21 seq. 220. iocus] Cf. Quint. 6. 3. 10.
199. Auriculas] Pers. 1. 107, 8. 222. risu] Cic. de Or. 2. capp. 62 seq. ;
204. Paulus] 2 Tim. 4. 2. Quint. 6. 3.