Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0117
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 118 [118]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0117

OCR

96 LETTERS OF ERASMUS [1515 quae multos non pudet facere? Tantum festiua quaedam et ridicula magis quam foeda recensuimus, sed ita recensuimus vt obiter et 190 maximis de rebus nonnunquam admoneamus, quod illos scire magnopere referat. Scio tibi non esse vacuum ad huiusmodi nugas descendere. Sed tamen si quando dabitur ocium, fac attentius excutias ridiculos illos Moriae iocos; nimirum comperies non paulo magis quadrare ad 195 Euangelistarum et Apostolorum dogmata quam quorundam splendidas, sicuti putant, et magnis dignas magistris disputationes. Atque ipse quoque in tuis litteris non diffiteris pleraque vera esse quae illic referuntur. Verum existimas non expedisse Auriculas teneras mordaci radere vero. 200 Si putas nullo pacto libere loquendum esse, nec vnquam promendam esse veritatem nisi cum non offendit, cur medici pharmacis medentur amaris, et iepdv mxpav inter laudatissima ponunt remedia? Quod si illi faciunt, corporum medentes vitiis, quanto magis par est nos idem facere in sanandis animorum morbis? Obsecra, inquit Paulus, argue, 205 increpa, oportune, importune, Apostolus vult omnibus modis insectanda esse vitia, et tu nullum vis hulcus attingi? praesertim cum id ea moderatione fiat, vt ne possit quidem quisquam laedi nisi qui studio laeserit seipsum. Quod si vlla est ratio citra vllius offensam medendi vitiis hominum, haec vna, ni fallor, est omnium maxime 210 accommoda, cum neque nomen cuiusquam aeditur ; deinde cum temperatur ab iis, a quorum commemoratione quoque bonorum abhorrent aures —etenim quemadmodum in tragoediis quaedam atrociora sunt quam vt oculis spectatorum conueniat exhiberi, et narrasse sufficiat, ita in hominum moribus quaedam obscoeniora sunt quam vt vere215 cunde possint narrari—postremo cum illa ipsa quae narrantur, sub ridicula persona per lusum et iocum efferuntur, vt omnem offensam sermonis hilaritas excludat. An non videmus quantum aliquoties apud seueros etiam tyrannos valeat iocus commodus et in tempore dictus? Quaeso te, quae preces, quae seria oratio potuisset regis 220 illius animum tam facile placare quam militis iocus? ‘Imo,’ inquit, ‘ nisi lagena nos destituisset, longe atrociora fueramus in te dicturi.’ Arrisit rex et ignouit. Nec sine causa tam diligenter de risu praecipiunt duo summi rhetores, M. Tullius et Quintilianus. Tantam vim habet lepos et iucunditas sermonis, vt etiam in nos apte tortis dicteriis 225 delectemur, id quod de C. Caesare litteris est proditum. Proinde si fateris vera quae scripsi, si festiva magis quam obscoena, quae ratio 197. litteris] Ep. 304. 21 seq. 220. iocus] Cf. Quint. 6. 3. 10. 199. Auriculas] Pers. 1. 107, 8. 222. risu] Cic. de Or. 2. capp. 62 seq. ; 204. Paulus] 2 Tim. 4. 2. Quint. 6. 3.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1618 px
Image height
2662 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1018.49 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0117.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0117.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit