magnopere probentur. Qui sunt isti tam rigidi censores vel potius
Areopagitae, qui homini vel vnam ineptiae culpam nolint condonare ?
Quae tam insignis morositas vt vnico ridiculo offensi libello tot
vigiliarum superiorum gratia repente scriptorem spolient? Quot 150
ineptias aliorum proferre possem hac multis partibus ineptiores,
etiam in magnis theologis, dum rixosas et frigidissimas quaestiones
commenti, de nugacissimis nugis perinde ac pro focis et aris inter se
digladiantur. Atque isti tam ridiculas fabulas et vel ipsis Atellanis
ineptiores citra personam agunt. Ego certe verecundius qui, cum 155
ineptior esse vellem, Stulticiae personam obtexui ; et quemadmodum
apud Platonem Socrates obtecta facie laudes amoris recitat, ita ipse
fabulam hane personatus egi.
Scribis ab istis ipsis quibus argumentum displicet, et ingenium et
eruditionem et eloquentiam probari, verum eosdem offendi nimis 160
libera mordacitate. At isti reprehensores plus etiam tribuunt mihi
quam velim. Quanquam nihil moror hanc laudem, praesertim ab his
profectam quibus ego nec ingenium esse puto nec eruditionem nec
eloquentiam ; quibus si pollerent, mi Dorpi, crede mihi, non tantopere
iocis offenderentur salutaribus magis quam ingeniosis aut eruditis. 165
Obsecro te per Musas, quos tandem oculos, quas aures, quod palatum
adferunt isti quos offendit in eo libello mordacitas? Primum quae
potest illic esse mordacitas, vbi nullius omnino nomen perstringitur
praeterquam meum? Cur non venit in mentem quod toties inculcat
Hieronymus, vbi generalis est de vitiis disputatio, ibi nullius esse 170
personae iniuriam? Quod si quisquam offenditur, non habet quod
expostulet cum eo qui scripsit ; ipse si volet, secum agat iniuriarum,
vtpote sui proditor, qui declararit hoc ad se proprie pertinere, quod ita
dictum est de omnibus vt de nemine sit dictum, nisi siquis volens
sibi vendicet. An non vides me toto opere sic a nominibus hominum 175
temperasse, vt nec gentem vllam acrius taxare voluerim ? Etenim
vbi cuique nationi peculiarem philautiam recenseo, Hispanis asscribo
militiae laudem, Italis litteras et eloquentiam, Anglis lautas mensas
et formam, et caeteris item eiusmodi quaedam, quae quisque in se
dicta vel agnoscat non illibenter vel certe cum risu audiat. Ad haec, 180
cum iuxta argumenti suscepti rationem per omnia mortalium genera
voluar et in taxandis singulorum vitiis verser, quaeso quid vsquam
aut dictu foedum occurrit aut virulentum ? Vbi flagitiorum sentinam
aperio ? vbi secretam illam vitae humanae moueo Camarinam? Quis
nescit quam multa dici potuerint in malos pontifices, in improbos 185
episcopos et sacerdotes, in vitiosos principes, breuiter in quemuis
ordinem, si ad Iuuenalis exemplum non puduisset ea mandare litteris,