Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0116
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 117 [117]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0116

OCR

337] TO MARTIN DORP 95 magnopere probentur. Qui sunt isti tam rigidi censores vel potius Areopagitae, qui homini vel vnam ineptiae culpam nolint condonare ? Quae tam insignis morositas vt vnico ridiculo offensi libello tot vigiliarum superiorum gratia repente scriptorem spolient? Quot 150 ineptias aliorum proferre possem hac multis partibus ineptiores, etiam in magnis theologis, dum rixosas et frigidissimas quaestiones commenti, de nugacissimis nugis perinde ac pro focis et aris inter se digladiantur. Atque isti tam ridiculas fabulas et vel ipsis Atellanis ineptiores citra personam agunt. Ego certe verecundius qui, cum 155 ineptior esse vellem, Stulticiae personam obtexui ; et quemadmodum apud Platonem Socrates obtecta facie laudes amoris recitat, ita ipse fabulam hane personatus egi. Scribis ab istis ipsis quibus argumentum displicet, et ingenium et eruditionem et eloquentiam probari, verum eosdem offendi nimis 160 libera mordacitate. At isti reprehensores plus etiam tribuunt mihi quam velim. Quanquam nihil moror hanc laudem, praesertim ab his profectam quibus ego nec ingenium esse puto nec eruditionem nec eloquentiam ; quibus si pollerent, mi Dorpi, crede mihi, non tantopere iocis offenderentur salutaribus magis quam ingeniosis aut eruditis. 165 Obsecro te per Musas, quos tandem oculos, quas aures, quod palatum adferunt isti quos offendit in eo libello mordacitas? Primum quae potest illic esse mordacitas, vbi nullius omnino nomen perstringitur praeterquam meum? Cur non venit in mentem quod toties inculcat Hieronymus, vbi generalis est de vitiis disputatio, ibi nullius esse 170 personae iniuriam? Quod si quisquam offenditur, non habet quod expostulet cum eo qui scripsit ; ipse si volet, secum agat iniuriarum, vtpote sui proditor, qui declararit hoc ad se proprie pertinere, quod ita dictum est de omnibus vt de nemine sit dictum, nisi siquis volens sibi vendicet. An non vides me toto opere sic a nominibus hominum 175 temperasse, vt nec gentem vllam acrius taxare voluerim ? Etenim vbi cuique nationi peculiarem philautiam recenseo, Hispanis asscribo militiae laudem, Italis litteras et eloquentiam, Anglis lautas mensas et formam, et caeteris item eiusmodi quaedam, quae quisque in se dicta vel agnoscat non illibenter vel certe cum risu audiat. Ad haec, 180 cum iuxta argumenti suscepti rationem per omnia mortalium genera voluar et in taxandis singulorum vitiis verser, quaeso quid vsquam aut dictu foedum occurrit aut virulentum ? Vbi flagitiorum sentinam aperio ? vbi secretam illam vitae humanae moueo Camarinam? Quis nescit quam multa dici potuerint in malos pontifices, in improbos 185 episcopos et sacerdotes, in vitiosos principes, breuiter in quemuis ordinem, si ad Iuuenalis exemplum non puduisset ea mandare litteris, 159. Scribis] Ep. 304. 54, 5. s TTE philautiam] LB. iv. 448 B-E. 170. Hieronymus] Ep. 125. 5, Migne. 178. Anglis] Cf. Ep. 77. 14n.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1593 px
Image height
2624 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1.03 MB
Permalink to jpg
edr_000026/0116.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0116.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit