poculo praelinunt. Nec in alium vsum veteres illi principes hoe
morionum genus in aulas suas induxerunt quam vt horum libertate
leuiora quaedam vitia citra vllius offensam et aperirentur et emenda¬
rentur. Fortasse Christum in hoc album vocare non conueniat.
110 Verum si licet coelestia cum humanis vllo modo conferre, nonne
huius parabolae confine quiddam habent cum veterum apologis? Et
iucundius illabitur et acrius insidit in animos euangelica veritas huius¬
modi lenociniis commendata, quam si nuda produceretur, id quod in
opere de doctrina Christiana diuus Augustinus copiose persequitur.
115 Videbam quam esset mortalium vulgus stultissimis opinionibus cor¬
ruptum, idque in singulis vitae institutis, et remedii votum erat verius
quam spes. Proinde videbar mihi repperisse rationem vt delicatis
animis hac arte tanquam obreperem et cum voluptate quoque mederer.
Et sepenumero conspexeram festiuum hoe et iocosum admonendi genus
120 multis felicissime cedere.
Quod si respondebis personam quam induxi leuiorem esse quam vt
sub illius praetextu de rebus seriis disputetur, hane culpam fortassis
agnoscam. Inepti reprehensionem non admodum deprecor, amaru¬
lenti deprecor. Quanquam et illud probe tueri possem, si non alia
125 ratione, certe tot grauissimorum hominum exemplo, quos in ipsius
libelli praefatiuncula recensui. Quid autem facerem? Diuersabar
id temporis apud Morum meum ex Italia reuersus, ac renum dolor
complusculos dies domi continebat. Et mea bibliotheca nondum
fuerat aduecta. Tum si maxime fuisset, non sinebat morbus quic¬
130 quam in grauioribus studiis acrius agitare. Coepi per ocium Morias
encomium ludere, nec in hoc sane vt aederem, sed vt morbi mole¬
stiam hoc velut auocamento leuarem. Operis incoepti gustum amiculis
aliquot exhibui, quo iucundior esset risus cum pluribus communis.
Quibus cum vehementer placuisset, institerunt vti pergerem. Obse¬
135 cutus sum, et in hoc negocii septem plus minus dies impendi; qui
sane sumptus mihi pro argumenti pondere nimius etiam videbatur.
Deinde quorum instinctu scripseram, eorundem opera deportatus in
Galliam libellus formulis excusus est, sed ab exemplo non solum
mendoso verum etiam mutilo. Porro quam displicuerit vel illud
140 satis est argumenti, quod intra pauculos menses plus septies fuerit
typis stanneis propagatus, idque diuersis in locis. Demirabar ipse
quid ibi cuiquam placeret. Hanc, mi Dorpi, si ineptiam vocas, habes
reum confitentem aut certe non reclamantem. Ad hune modum et
per ocium et amiculis obsecundans ineptiui, idque semel duntaxat in
145 vita. Quis autem omnibus horis sapit? At ipse fateris caeteras
lucubrationes meas eiusmodi esse vt iuxta piis atque eruditis omnibus