OCR
94 LETTERS OF ERASMUS [1525 poculo praelinunt. Nec in alium vsum veteres illi principes hoe morionum genus in aulas suas induxerunt quam vt horum libertate leuiora quaedam vitia citra vllius offensam et aperirentur et emendarentur. Fortasse Christum in hoc album vocare non conueniat. 110 Verum si licet coelestia cum humanis vllo modo conferre, nonne huius parabolae confine quiddam habent cum veterum apologis? Et iucundius illabitur et acrius insidit in animos euangelica veritas huiusmodi lenociniis commendata, quam si nuda produceretur, id quod in opere de doctrina Christiana diuus Augustinus copiose persequitur. 115 Videbam quam esset mortalium vulgus stultissimis opinionibus corruptum, idque in singulis vitae institutis, et remedii votum erat verius quam spes. Proinde videbar mihi repperisse rationem vt delicatis animis hac arte tanquam obreperem et cum voluptate quoque mederer. Et sepenumero conspexeram festiuum hoe et iocosum admonendi genus 120 multis felicissime cedere. Quod si respondebis personam quam induxi leuiorem esse quam vt sub illius praetextu de rebus seriis disputetur, hane culpam fortassis agnoscam. Inepti reprehensionem non admodum deprecor, amarulenti deprecor. Quanquam et illud probe tueri possem, si non alia 125 ratione, certe tot grauissimorum hominum exemplo, quos in ipsius libelli praefatiuncula recensui. Quid autem facerem? Diuersabar id temporis apud Morum meum ex Italia reuersus, ac renum dolor complusculos dies domi continebat. Et mea bibliotheca nondum fuerat aduecta. Tum si maxime fuisset, non sinebat morbus quic130 quam in grauioribus studiis acrius agitare. Coepi per ocium Morias encomium ludere, nec in hoc sane vt aederem, sed vt morbi molestiam hoc velut auocamento leuarem. Operis incoepti gustum amiculis aliquot exhibui, quo iucundior esset risus cum pluribus communis. Quibus cum vehementer placuisset, institerunt vti pergerem. Obse135 cutus sum, et in hoc negocii septem plus minus dies impendi; qui sane sumptus mihi pro argumenti pondere nimius etiam videbatur. Deinde quorum instinctu scripseram, eorundem opera deportatus in Galliam libellus formulis excusus est, sed ab exemplo non solum mendoso verum etiam mutilo. Porro quam displicuerit vel illud 140 satis est argumenti, quod intra pauculos menses plus septies fuerit typis stanneis propagatus, idque diuersis in locis. Demirabar ipse quid ibi cuiquam placeret. Hanc, mi Dorpi, si ineptiam vocas, habes reum confitentem aut certe non reclamantem. Ad hune modum et per ocium et amiculis obsecundans ineptiui, idque semel duntaxat in 145 vita. Quis autem omnibus horis sapit? At ipse fateris caeteras lucubrationes meas eiusmodi esse vt iuxta piis atque eruditis omnibus 127. Morum] For this account of the I45. omnibus horis] Plin. N.H. 7origin of the Moria see Ep. 222. introd. 40, 137.