285 non resecuimus quidem, sed ab aliis semotos ademptis titulis in suum
relegauimus tomum; vt neque sit quod desyderare posset auidus
magis quam elegans lector, neque rursum tam insulsae neniae sese
posthac tam incomparabilis viri titulo venditarent. Atque id ne
audacter magis quam iudicio fecisse videremur, praefationibus et
290 censuris additis, quid in his secuti simus lectorem docuimus. Quid
multis? Tantum hic laboris exantlatum est, vt parum abfuerit quin
meipsum enecarim, dum sedulo adnitor vt Hieronymus renascatur.
Neque verebor illud vel iureiurando confirmare, minoris ipsi Hiero¬
nymo constitisse suas scripsisse lucubrationes quam nobis restituisse
295 et illustrasse.
Feruet igitur iampridem ingens opus, et apud inclytam Germaniae
Basileam totus renascitur Hieronymus: idque in officina Frobeniana,
qua non est alia vel accuratior vel ynde plus bonorum exeat codicum,
praesertim qui ad sacras pertineant litteras. Neque vero vnius hominis
300 hie labor est neque vnius hominis impendium. Nam in caeteris
Hieronymi monumentis, quae mihi non sumpsi, etiam si pro tempore
nonnihil opitulor, a compluribus eruditissimis viris iam pridem est
desudatum. Inter quos est eximius ille vir, Ioannes Reuchlinus
i Phorcensis, trium linguarum Graecae, Latinae et Hebraicae pene ex
305 aequo peritus; ad haec in nullo doctrinae genere non ita versatus vt
| cum primis certare possit., Vnde merito virum hunc ceu phoenicem
| et vnicum suum decus tota suspicit ac veneratur Germania. N eque
parum attulit momenti Conon N urenbergensis, theologus ex instituto
horum quos vulgo Praedicatores vocant, vir vt Graecae litteraturae
310 callentissimus, ita in adiuuandis bonis litteris infatigabili quadam
diligentia, cumque his Beatus Rhenanus Selestadiensis, iuuenis tum
exquisite doctus tum in iudicando naris emunctissimae. Porro
| plurimum attulerunt momenti fratres Amorbachii, quorum et
impendiis et sudoribus cum Frobenio communicatis hoc negotii
315 potissimum peragitur. Quae quidem domus in hunc vsum ab ipsis
fatis parata videtur, vt eius opera reuiuisceret Hieronymus. Pater,
i vir omnium optimus, treis filios in Graecis, Hebraeis ac Latinis
litteris curarat instituendos. Ipse decedens liberis suis studium hoc
velut hereditarium commendauit, quicquid erat facultatum huic
320 negocio dedicans. Atque optimi iuuenes pulcherrimam prouinciam
ab optimo parente mandatam gnauiter obeunt, sic mecum partiti
Hieronymum, vt quod ab epistolaribus libris superest, id ad illorum
pertineat curam.