OCR Output

335] TO LEO X 87

magnitudinem susceptae prouinciae suppoenitentem reuerendi in
Christo patris Ioannis Petri Caraffa, episcopi Theatini, qui nune 250
apud Anglos nomine Sanctitatis tuae oratorem agit, denuo redaccen¬
dit oratio, suaque voce et applausu reddito mihi animo in certamen
reuocauit. Quid enim non persuadeat illa tam singularis hominis
eloquentia? quem non permoueat tam integri, tam grauis autoritas
Praesulis? quem non inflammet tam rara optimi viri pietas? 255
Nam ad trium linguarum haud vulgarem peritiam, ad summam
cum omnium disciplinarum tum praecipue theologicae rei cognitio¬
nem, tantum homo iuuenis adiunxit integritatis et sanctimoniae,
tantum modestiae, tantum mira grauitate conditae comitatis ; vb et
Sedi Romanae magno sit ornamento et Britannis omnibus absolutum 260
quoddam exemplar exhibeat, vnde omnes omnium virtutum formam
sibi petere possint. Hic tantus tantum tribuit hisce meis laboribus,
vt ne si immodestissimus quidem sim, possim agnoscere. Et tamen
nescio quo pacto laudibus illis suis iam fesso calcar addidit, fathi¬
scentem erexit, deficientem restituit. 265
Horum igitur et his consimilium hortatibus extimulatus, atque
in primis eius auxilio fretus qui non solet vnquam piis deesse conati¬
bus, veluti nouus iam ad intermissum opus redeo. Epistolarum
volumina—nam haec mihi proprie sumpsi—a mendis quibus ex¬
tincta fuerant verius quam deprauata, partim veterum collatione codi- 270
cum, partim nostrapte sagacitate repurgauimus ; Graeca, quae vel de¬
erant omnino vel perperam erant addita, reposuimus diligenter. Quod
idem factum est et in Hebraicis; verum oùk ävev Onoéws, vt Graecum
habet prouerbium, quod eas litteras ipse primoribus modo labris
degustarim. Ad hoc quoniam diuus Hieronymus, vt est omni 275
genere litterarum absolutissimus, ita mirus est opum suarum ostenta¬
tor, vt qui passim gaudeat infulcire quicquid vsquam apud omnis
linguae scriptores abstrusum ac reconditum habeatur—vnde fit vt
eruditus etiam lector ad plerosque locos velut ad salebras restitet—
adiecimus commoda suis locis scholia, quoties incurrit quod lectorem 280
remoraturum esse videatur. Praeterea quoad licuit in ordinem
redegimus omnia. Nothos ac subdititios libellos, quos partim casus,
partim librariorum quaestus aut inscitia, partim improbissimi cuius¬
dam impostoris temeritas Hieronymianis lucubrationibus admiscuit,

250. Caraffae H. 269. extincta . .. 271. sagacitate A : prorsum extinctum erat,

non deprauatum a. 272. omnino add. A. erant A: fuerant a. Quod idem
A: Id quod item a. 273. et add. A. 273. Vt... 274. prouerbium add. A.
275. degustarint a. Ad...diuus 4: Et quoniam a. 276. absolutus a.
277. vt qui... 279. restitet add. A. 28r. videatur Aa : videbatur F. — Praeterea
A: Ad hec a. 282. redegimus A: digessimus a. 283. partim librariorum
... inscitia add. A. 284. Hieronymianis lucubrationibus add. A.

250. Caraffa] See Ep. 287. 7 n. 270. codicum] See Ep. 373 introd.