OCR
88 LETTERS OF ERASMUS (ème 285 non resecuimus quidem, sed ab aliis semotos ademptis titulis in suum relegauimus tomum; vt neque sit quod desyderare posset auidus magis quam elegans lector, neque rursum tam insulsae neniae sese posthac tam incomparabilis viri titulo venditarent. Atque id ne audacter magis quam iudicio fecisse videremur, praefationibus et 290 censuris additis, quid in his secuti simus lectorem docuimus. Quid multis? Tantum hic laboris exantlatum est, vt parum abfuerit quin meipsum enecarim, dum sedulo adnitor vt Hieronymus renascatur. Neque verebor illud vel iureiurando confirmare, minoris ipsi Hieronymo constitisse suas scripsisse lucubrationes quam nobis restituisse 295 et illustrasse. Feruet igitur iampridem ingens opus, et apud inclytam Germaniae Basileam totus renascitur Hieronymus: idque in officina Frobeniana, qua non est alia vel accuratior vel ynde plus bonorum exeat codicum, praesertim qui ad sacras pertineant litteras. Neque vero vnius hominis 300 hie labor est neque vnius hominis impendium. Nam in caeteris Hieronymi monumentis, quae mihi non sumpsi, etiam si pro tempore nonnihil opitulor, a compluribus eruditissimis viris iam pridem est desudatum. Inter quos est eximius ille vir, Ioannes Reuchlinus i Phorcensis, trium linguarum Graecae, Latinae et Hebraicae pene ex 305 aequo peritus; ad haec in nullo doctrinae genere non ita versatus vt | cum primis certare possit., Vnde merito virum hunc ceu phoenicem | et vnicum suum decus tota suspicit ac veneratur Germania. N eque parum attulit momenti Conon N urenbergensis, theologus ex instituto horum quos vulgo Praedicatores vocant, vir vt Graecae litteraturae 310 callentissimus, ita in adiuuandis bonis litteris infatigabili quadam diligentia, cumque his Beatus Rhenanus Selestadiensis, iuuenis tum exquisite doctus tum in iudicando naris emunctissimae. Porro | plurimum attulerunt momenti fratres Amorbachii, quorum et impendiis et sudoribus cum Frobenio communicatis hoc negotii 315 potissimum peragitur. Quae quidem domus in hunc vsum ab ipsis fatis parata videtur, vt eius opera reuiuisceret Hieronymus. Pater, i vir omnium optimus, treis filios in Graecis, Hebraeis ac Latinis litteris curarat instituendos. Ipse decedens liberis suis studium hoc velut hereditarium commendauit, quicquid erat facultatum huic 320 negocio dedicans. Atque optimi iuuenes pulcherrimam prouinciam ab optimo parente mandatam gnauiter obeunt, sic mecum partiti Hieronymum, vt quod ab epistolaribus libris superest, id ad illorum pertineat curam. 285. suam a. 286. possit a. 288. Atque id . .. 326. et tam summa sic cum a multis tum aliquanto minoris constiterit i quam nobis restituisse a. 287. tam insulsae 4: huiusmodi a. en A (296. Germaniae 4: Rauracorum F): In a me precipue sudatum est in hoc negocio vt psi Hieronymo suas condidisse lucubrationes