OCR
335] TO LEO X 87 magnitudinem susceptae prouinciae suppoenitentem reuerendi in Christo patris Ioannis Petri Caraffa, episcopi Theatini, qui nune 250 apud Anglos nomine Sanctitatis tuae oratorem agit, denuo redaccendit oratio, suaque voce et applausu reddito mihi animo in certamen reuocauit. Quid enim non persuadeat illa tam singularis hominis eloquentia? quem non permoueat tam integri, tam grauis autoritas Praesulis? quem non inflammet tam rara optimi viri pietas? 255 Nam ad trium linguarum haud vulgarem peritiam, ad summam cum omnium disciplinarum tum praecipue theologicae rei cognitionem, tantum homo iuuenis adiunxit integritatis et sanctimoniae, tantum modestiae, tantum mira grauitate conditae comitatis ; vb et Sedi Romanae magno sit ornamento et Britannis omnibus absolutum 260 quoddam exemplar exhibeat, vnde omnes omnium virtutum formam sibi petere possint. Hic tantus tantum tribuit hisce meis laboribus, vt ne si immodestissimus quidem sim, possim agnoscere. Et tamen nescio quo pacto laudibus illis suis iam fesso calcar addidit, fathiscentem erexit, deficientem restituit. 265 Horum igitur et his consimilium hortatibus extimulatus, atque in primis eius auxilio fretus qui non solet vnquam piis deesse conatibus, veluti nouus iam ad intermissum opus redeo. Epistolarum volumina—nam haec mihi proprie sumpsi—a mendis quibus extincta fuerant verius quam deprauata, partim veterum collatione codi- 270 cum, partim nostrapte sagacitate repurgauimus ; Graeca, quae vel deerant omnino vel perperam erant addita, reposuimus diligenter. Quod idem factum est et in Hebraicis; verum oùk ävev Onoéws, vt Graecum habet prouerbium, quod eas litteras ipse primoribus modo labris degustarim. Ad hoc quoniam diuus Hieronymus, vt est omni 275 genere litterarum absolutissimus, ita mirus est opum suarum ostentator, vt qui passim gaudeat infulcire quicquid vsquam apud omnis linguae scriptores abstrusum ac reconditum habeatur—vnde fit vt eruditus etiam lector ad plerosque locos velut ad salebras restitet— adiecimus commoda suis locis scholia, quoties incurrit quod lectorem 280 remoraturum esse videatur. Praeterea quoad licuit in ordinem redegimus omnia. Nothos ac subdititios libellos, quos partim casus, partim librariorum quaestus aut inscitia, partim improbissimi cuiusdam impostoris temeritas Hieronymianis lucubrationibus admiscuit, 250. Caraffae H. 269. extincta . .. 271. sagacitate A : prorsum extinctum erat, non deprauatum a. 272. omnino add. A. erant A: fuerant a. Quod idem A: Id quod item a. 273. et add. A. 273. Vt... 274. prouerbium add. A. 275. degustarint a. Ad...diuus 4: Et quoniam a. 276. absolutus a. 277. vt qui... 279. restitet add. A. 28r. videatur Aa : videbatur F. — Praeterea A: Ad hec a. 282. redegimus A: digessimus a. 283. partim librariorum ... inscitia add. A. 284. Hieronymianis lucubrationibus add. A. 250. Caraffa] See Ep. 287. 7 n. 270. codicum] See Ep. 373 introd.