gestit animus pro virili omneis ingenii neruos in hoc explicare, vt
quanta extiterunt Leonis in Christianam gentem merita, tanta et
posteris habeantur ac celebrentur, nullo vnquam tempore intermo¬
215 ritura.
Qua de re diu cogitanti mihi, cum exploratum haberem nequa¬
quam ingenii nostri praesidio confici posse, propemodum visum est
fieri posse, vt hac ratione ytcunque quod conor liceat assequi, si ad
id efficiendum immortalis alicuius per se nominis adminiculo fueri¬
220 mus ysi. Perspiciebam diuum Hieronymum sic apud Latinos esse
theologorum principem, vt hunc prope solum habeamus theologi
dignum cognomine; non quod caeteros damnem, sed quod illustres
alioqui, si cum hoc conferantur, ob huius eminentiam velut obscu¬
rentur: denique tot egregiis cumulatum dotibus, vt vix vllum habeat
225 eb ipsa docta Graecia quem cum hoc viro queat componere. Quan¬
tum in illo Romanae facundiae, quanta linguarum peritia, quanta
omnis antiquitatis, omnium hystoriarum noticia! Quam fida memo¬
ria, quam felix rerum omnium mixtura, quam absoluta mystica¬
rum litterarum cognitio! Super omnia quis ardor ille, quam admi¬
230 rabilis diuini pectoris afflatus! Vt vnus et plurimum delectet
eloquentia et doceat eruditione et rapiat sanctimonia. Atqui hunc
virum vt vnum habemus dignissimum qui legatur ab omnibus, ita
vnus sic deprauatus erat, sic contaminatus, sic conspurcatus, vt nec
a doctis posset intelligi.
235 Videbam facinus quidem pulcherrimum, si nostra cura doctor tam
eximius orbi restitueretur. Verum perspiciebam tantum esse in eo
negocio difficultatis, vt ea res non vnum desyderaret Herculem ;
tantum aberat vt vnum me parem esse posse confiderem, adeo non
Hercules vt vix etiam homo. Attamen certatim adhortantibus
240 eruditis, efflagitantibus episcopis, nominatim autem vnico illo, non
meo tantum sed et omnium litterarum, omnis virtutis apud Britan¬
nos Mecoenate, D. Gulielmo archiepiscopo Cantuariensi—quo quidem
viro vt nihil habet illa insula vel eruditione vel integritate vel
omnibus denique ornamentis episcopalibus absolutius, ita non alium
245 habet ad prouehendum optimarum rerum studium propensiorem ;
porro in omnibus negotiis quae ad Sedis Romanae dignitatem,
amplitudinem ac maiestatem pertinent, oa pietate vt maiore non
possit. Deinde iam veluti restitantem et ob immensam laboris