Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0107
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 108 [108]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0107

OCR

.86 LETTERS OF ERASMUS [515 gestit animus pro virili omneis ingenii neruos in hoc explicare, vt quanta extiterunt Leonis in Christianam gentem merita, tanta et posteris habeantur ac celebrentur, nullo vnquam tempore intermo215 ritura. Qua de re diu cogitanti mihi, cum exploratum haberem nequaquam ingenii nostri praesidio confici posse, propemodum visum est fieri posse, vt hac ratione ytcunque quod conor liceat assequi, si ad id efficiendum immortalis alicuius per se nominis adminiculo fueri220 mus ysi. Perspiciebam diuum Hieronymum sic apud Latinos esse theologorum principem, vt hunc prope solum habeamus theologi dignum cognomine; non quod caeteros damnem, sed quod illustres alioqui, si cum hoc conferantur, ob huius eminentiam velut obscurentur: denique tot egregiis cumulatum dotibus, vt vix vllum habeat 225 eb ipsa docta Graecia quem cum hoc viro queat componere. Quantum in illo Romanae facundiae, quanta linguarum peritia, quanta omnis antiquitatis, omnium hystoriarum noticia! Quam fida memoria, quam felix rerum omnium mixtura, quam absoluta mysticarum litterarum cognitio! Super omnia quis ardor ille, quam admi230 rabilis diuini pectoris afflatus! Vt vnus et plurimum delectet eloquentia et doceat eruditione et rapiat sanctimonia. Atqui hunc virum vt vnum habemus dignissimum qui legatur ab omnibus, ita vnus sic deprauatus erat, sic contaminatus, sic conspurcatus, vt nec a doctis posset intelligi. 235 Videbam facinus quidem pulcherrimum, si nostra cura doctor tam eximius orbi restitueretur. Verum perspiciebam tantum esse in eo negocio difficultatis, vt ea res non vnum desyderaret Herculem ; tantum aberat vt vnum me parem esse posse confiderem, adeo non Hercules vt vix etiam homo. Attamen certatim adhortantibus 240 eruditis, efflagitantibus episcopis, nominatim autem vnico illo, non meo tantum sed et omnium litterarum, omnis virtutis apud Britannos Mecoenate, D. Gulielmo archiepiscopo Cantuariensi—quo quidem viro vt nihil habet illa insula vel eruditione vel integritate vel omnibus denique ornamentis episcopalibus absolutius, ita non alium 245 habet ad prouehendum optimarum rerum studium propensiorem ; porro in omnibus negotiis quae ad Sedis Romanae dignitatem, amplitudinem ac maiestatem pertinent, oa pietate vt maiore non possit. Deinde iam veluti restitantem et ob immensam laboris 212. gessit a. pro virili add. A. 214. omnibus post posteris a. 216. Qua de... 218, conor A: Quod haud scio an ita demum a. 219. per se add. A. 220, vsi add. A. 220. Perspiciebam . . . 269. sumpsi 4 : Excuduntur Basileae typis elegantissimis omneis diui Hieronymi vere diuinae lucubrationes et excuduntur immensis sumptibus, summa cura, non estimandis sudoribus. Nosita sumus adnixi vt propemodum ipse me laboribus enecarem, dum operam (do) vt renascatur Hieronymus. Nam vniuersum opus, quod ad decem, ni fallor, accrescet volumina a. 242. H : Moecenati 4.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1595 px
Image height
2663 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1.02 MB
Permalink to jpg
edr_000026/0107.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0107.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit