Turcis suscipiendi nec autor est Christus nec adhortatores Apostoli. 175
Vt demus vtrumque gerendum, certe maiore studio moliendum quod
indixit Spiritus ille coelestis quam quod instituerunt homines. Et
haud scio an, quemadmodum ipse Christus vna cum suis Apostolis
ac Martyribus beneficentia, patientia, sancta doctrina sibi subegit
vniuersum orbem, ita rectius Turcas vitae pietate subacturi simus 180
quam armis ; yt iisdem rationibus vindicetur Christianum imperium
quibus olim paratum esse constat. Quod si vtrumque probandum
est (probandum autem procul dubio quicquid Romanus approbarit
senatus), neutra certe in re cessat inaudita tua pietas, pater beatissime,
quae simul et Christianae plebis religionem iam olim multis collapsam 185
modis et in dies magis ac magis collabentem saluberrimis, vt audio,
synodi constitutionibus sarcit ac restituit ; et huiusmodi constitutioni¬
bus, non quae quaestum aut dominandi libidinem aut tyrannidem
oleant, sed quae vere spiritum referant Apostolicum; quas quiuis a
patribus non a dominis profectas possit agnoscere, in quibus piae 190
mentes ipsum Christum veluti loguentem venerentur.
Hac igitur via molitur sanctitas tua vt Christi Ecclesia veris ac suis
opibus locupletetur, vt sua praemineat gloria, vt sua polleat ditione ;
breuiter iis coelestibus donis cumuletur, quae nonnunquam tum
potissimum exuberant, cum caeteris illis destituimur maxime. 195
Quanquam nec alteram illam virtutis functionem videris negligere,
vt qui conciliandis omnium inter se principum animis componendis¬
que Christianorum rebus pulcherrimam pariter ac tutissimam struis
viam ad impiam Turcarum gentem vel subigendam vel profligandam.
Non ferent aliquando Leonis nostri rugitum immanes illae beluae ; 200
sentient, sentient inuictum illud Leonis mansuetissimi robur quan¬
tumuis truculentae ferae; impares erunt Pontifici magis pietate
quam copiis armato ac numen etiam immortale secum in bella
trahenti. Video iamdudum, beatissime pater, quam ingens laudum
tuarum campus se nobis aperiat, sed longe impar est huius ingenioli 205
vis rebus tantis explicandis; ad tam diuina facinora nostra non
aspirat eloquentia vel potius infantia. Atque vtinam hoc studium
detur eruditis omnibus vt velint, tum ea facultas vt possint, omnium
saeculorum memoria dignas Leonis decimi virtutes dicendi viribus
exaequare. Me quidem procul absterret tua celsitudo ; quem enim 210
illa non absterreat? Et tamen nescio quo pacto mihi yehementer
184. certe A: vero a. 185. quae A: quo a. Christianae . . . olim 4:
Christianorum pietatem a. 186. et... collabentem add. A. 186, 7. vb
audio, synodi add. A. 187. cotidie ante sarcit a. 187. huiusmodi...
197. vt qui add. A. 197. componendisque . .. 198. rebus add. A. 198. pariter
.. . struis A: certissimam struit a. 201. sentient add. A. 202. im¬
pares... 204. trahenti add. A. 204. beatissime pater add, A, 206. eX¬
plicandis add. A. 207. vel potius infantia add. A. 208. tum add. A.