OCR
335] TO LEO X 85 Turcis suscipiendi nec autor est Christus nec adhortatores Apostoli. 175 Vt demus vtrumque gerendum, certe maiore studio moliendum quod indixit Spiritus ille coelestis quam quod instituerunt homines. Et haud scio an, quemadmodum ipse Christus vna cum suis Apostolis ac Martyribus beneficentia, patientia, sancta doctrina sibi subegit vniuersum orbem, ita rectius Turcas vitae pietate subacturi simus 180 quam armis ; yt iisdem rationibus vindicetur Christianum imperium quibus olim paratum esse constat. Quod si vtrumque probandum est (probandum autem procul dubio quicquid Romanus approbarit senatus), neutra certe in re cessat inaudita tua pietas, pater beatissime, quae simul et Christianae plebis religionem iam olim multis collapsam 185 modis et in dies magis ac magis collabentem saluberrimis, vt audio, synodi constitutionibus sarcit ac restituit ; et huiusmodi constitutionibus, non quae quaestum aut dominandi libidinem aut tyrannidem oleant, sed quae vere spiritum referant Apostolicum; quas quiuis a patribus non a dominis profectas possit agnoscere, in quibus piae 190 mentes ipsum Christum veluti loguentem venerentur. Hac igitur via molitur sanctitas tua vt Christi Ecclesia veris ac suis opibus locupletetur, vt sua praemineat gloria, vt sua polleat ditione ; breuiter iis coelestibus donis cumuletur, quae nonnunquam tum potissimum exuberant, cum caeteris illis destituimur maxime. 195 Quanquam nec alteram illam virtutis functionem videris negligere, vt qui conciliandis omnium inter se principum animis componendisque Christianorum rebus pulcherrimam pariter ac tutissimam struis viam ad impiam Turcarum gentem vel subigendam vel profligandam. Non ferent aliquando Leonis nostri rugitum immanes illae beluae ; 200 sentient, sentient inuictum illud Leonis mansuetissimi robur quantumuis truculentae ferae; impares erunt Pontifici magis pietate quam copiis armato ac numen etiam immortale secum in bella trahenti. Video iamdudum, beatissime pater, quam ingens laudum tuarum campus se nobis aperiat, sed longe impar est huius ingenioli 205 vis rebus tantis explicandis; ad tam diuina facinora nostra non aspirat eloquentia vel potius infantia. Atque vtinam hoc studium detur eruditis omnibus vt velint, tum ea facultas vt possint, omnium saeculorum memoria dignas Leonis decimi virtutes dicendi viribus exaequare. Me quidem procul absterret tua celsitudo ; quem enim 210 illa non absterreat? Et tamen nescio quo pacto mihi yehementer 184. certe A: vero a. 185. quae A: quo a. Christianae . . . olim 4: Christianorum pietatem a. 186. et... collabentem add. A. 186, 7. vb audio, synodi add. A. 187. cotidie ante sarcit a. 187. huiusmodi... 197. vt qui add. A. 197. componendisque . .. 198. rebus add. A. 198. pariter .. . struis A: certissimam struit a. 201. sentient add. A. 202. impares... 204. trahenti add. A. 204. beatissime pater add, A, 206. eXplicandis add. A. 207. vel potius infantia add. A. 208. tum add. A. 209. decimi add. A. 210. quem... 211. absterreat add. 4.