OCR Output

84 LETTERS OF ERASMUS [Ego

mus fore vt quemadmodum Samsonis aenigma iam perspeximus, ita
Christo res tuas bene fortunante mox et illud Apocalypseos in te
140 quadret, Vicit Leo de tribu Iuda. Sapientiae moderationisque tuae
dulcedinem iam sensimus omnes, et Leonem videlicet illum victorem
breui spectabimus.
Hoc nobis de te pollicentur virtutes istae tuae tam incomparabiles ;
hoc vtrumque nomen ominatur, et quod ad summum Pontificium
145 attulisti, et quod creatus Pontifex adoptasti. Etenim cum Ioannem
audimus ac Leonem, quid aliud intelligamus quam eximiam bonita¬
tem cum inuicto animi robore coniunctam? Quin illud quoque
felix auspicium habere videtur, quod non solum Leonem habemus,
quo nomine nullus adhuc fuit Romanus Pontifex non egregie
150 laudatus, verum etiam Leonem decimum. Nam quicquid ingens
esset, id decumum appellabat antiquitas. Proinde quicquid virtu¬
tum in singulis Leonibus excelluit, id totum expectamus a Leone
decimo: Primi Leonis felicem autoritatem ; Secundi eruditam pieta¬
tem et sacrae musices studium ; Tertii praeter salutarem eloquentiam
155 animum quoque ad vtranque fortunam infractum ; Quarti simplicem
illam et a Christo laudatam prudentiam; Quinti sanctam tolerantiam;
Sexti pacis vbique sarciendae studium ; Septimi coelo dignam sancti¬
moniam ; Octaui integritatem ; Noni effusam in omneis benignitatem.
Haec inquam omnia nobis promittunt non solum nominum ipsorum
160 haud quaquam contemnenda auguria, verum etiam haec quae iam abg
te praestita videmus, quae videmus apparari. Felices rerum orsus
felicem portendunt exitum. Porro victoriae spem hoc nobis facit
certiorem, quod optime perspicit sapientia tua, vt est gemina victoria,
ita bellum quoque geminum esse: alterum cum vitiis, nimirum
165 omnium pestilentissimis et haud scio an solis Ohristianae professionis
hostibus; alterum cum impiis et barbaris Christiani nominis et
Romanae sedis inimicis. Ac prius quidem illud vt magis necessa¬
rium est, ita et longe difficilius et a nobis maxime pendens, eoque
maiore tractandum cura. Quod simul atque a nobis rite confectum
170 fuerit, posterius hoc facile Christo auxiliante conficietur.

Vt ne dicam interim vtriusque belli longe diuersam esse rationem,
alterum est eiusmodi vt a bonis nonnullis improbetur, alterum vno
cunctorum ore laudatum. Nam ad bellum cum vitiis gerendum
haud dubie adhortatur Christus, extimulat Paulus; at belli cum

139. Mox . . . Apocalypseos 4: aliquando a. 141. videlicet add. A.
143, Hoe = 2). 163. sapiontia tua add. A (143. tam 4: iam H). 163. est...
164. esse A; geminum bellum, ita gemina victoria a. 164. nimirum omnium
add. A, 165. et... solis add. À. 167. Ac A: Ata. 168. longe
add. A. 168. eoque …. 169. cura add, 4. 169. Quod 4: Quosa. 171. Vt
ne... 184. senatus add. A.

139. Apocalypseos] 5. 5.