Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0105
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 106 [106]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0105

OCR

84 LETTERS OF ERASMUS [Ego mus fore vt quemadmodum Samsonis aenigma iam perspeximus, ita Christo res tuas bene fortunante mox et illud Apocalypseos in te 140 quadret, Vicit Leo de tribu Iuda. Sapientiae moderationisque tuae dulcedinem iam sensimus omnes, et Leonem videlicet illum victorem breui spectabimus. Hoc nobis de te pollicentur virtutes istae tuae tam incomparabiles ; hoc vtrumque nomen ominatur, et quod ad summum Pontificium 145 attulisti, et quod creatus Pontifex adoptasti. Etenim cum Ioannem audimus ac Leonem, quid aliud intelligamus quam eximiam bonitatem cum inuicto animi robore coniunctam? Quin illud quoque felix auspicium habere videtur, quod non solum Leonem habemus, quo nomine nullus adhuc fuit Romanus Pontifex non egregie 150 laudatus, verum etiam Leonem decimum. Nam quicquid ingens esset, id decumum appellabat antiquitas. Proinde quicquid virtutum in singulis Leonibus excelluit, id totum expectamus a Leone decimo: Primi Leonis felicem autoritatem ; Secundi eruditam pietatem et sacrae musices studium ; Tertii praeter salutarem eloquentiam 155 animum quoque ad vtranque fortunam infractum ; Quarti simplicem illam et a Christo laudatam prudentiam; Quinti sanctam tolerantiam; Sexti pacis vbique sarciendae studium ; Septimi coelo dignam sanctimoniam ; Octaui integritatem ; Noni effusam in omneis benignitatem. Haec inquam omnia nobis promittunt non solum nominum ipsorum 160 haud quaquam contemnenda auguria, verum etiam haec quae iam abg te praestita videmus, quae videmus apparari. Felices rerum orsus felicem portendunt exitum. Porro victoriae spem hoc nobis facit certiorem, quod optime perspicit sapientia tua, vt est gemina victoria, ita bellum quoque geminum esse: alterum cum vitiis, nimirum 165 omnium pestilentissimis et haud scio an solis Ohristianae professionis hostibus; alterum cum impiis et barbaris Christiani nominis et Romanae sedis inimicis. Ac prius quidem illud vt magis necessarium est, ita et longe difficilius et a nobis maxime pendens, eoque maiore tractandum cura. Quod simul atque a nobis rite confectum 170 fuerit, posterius hoc facile Christo auxiliante conficietur. Vt ne dicam interim vtriusque belli longe diuersam esse rationem, alterum est eiusmodi vt a bonis nonnullis improbetur, alterum vno cunctorum ore laudatum. Nam ad bellum cum vitiis gerendum haud dubie adhortatur Christus, extimulat Paulus; at belli cum 139. Mox . . . Apocalypseos 4: aliquando a. 141. videlicet add. A. 143, Hoe = 2). 163. sapiontia tua add. A (143. tam 4: iam H). 163. est... 164. esse A; geminum bellum, ita gemina victoria a. 164. nimirum omnium add. A, 165. et... solis add. À. 167. Ac A: Ata. 168. longe add. A. 168. eoque …. 169. cura add, 4. 169. Quod 4: Quosa. 171. Vt ne... 184. senatus add. A. 139. Apocalypseos] 5. 5.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1595 px
Image height
2664 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1023.96 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0105.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0105.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit