bono bene fortunante Deo incredibili tua sapientia contigerit; atque
vel ob hoc ipsum magis est propria tibi, quod illius munere contigerit
qui non fauet immerenti.
Vt maximum declararit Iulium totus pene orbis ad bellum
excitatus, certe maiorem testatur Leonem pax orbi restituta. Clarius 110
arguit tuam magnitudinem, quod inclytus Lodouicus Galliarum rex
se suaque omnia tuo submisit arbitrio, quam Iulii, quod ab eo bello
victus est aut certe vexatus. Magis illustrauit autoritatem tuam
serenissimus Angliae rex, Heinricus huius nominis octauus, quod te
autore deposuit arma, quam Tulii, cum illius instinctu suscepit arma ; 115
propterea quod ad capessendum bellum facile quemuis alliciat victo¬
riae spes nemini non blandiens, et haud scio an illis potissimum
quibus insidias struit fortuna. At vero efficere vt tantus rex, imo vt
iuuenis excelso atque inuicto praeditus animo, ad haec tanto rerum
successu velut exultans, victoriam iam certam amittat e manibus, 120
atque ex hoste acerrimo in summam transeat concordiam ; id vero
plane diuinitatis cuiusdam esse videtur. Denique vt pro tempore
necessaria fuerit Iulii seueritas, certe magis salutaris fuit Leonis
mansuetudo, multoque propius ad eius accedens exemplar cuius
locum inter mortales occupat Romanus Pontifex; nempe Solomonis 125
illius pacifici, qui sua concordia coelum pariter ac terram conciliat
atque conglutinat, qui tolerantia vicit, non copiis; qui moriendo
triumphauit, quique non aliorum sanguine sibi vindicauit imperium,
sed suo sanguine nobis regnum coeleste comparauit.
Proinde optimo iure sibi gratulatur orbis Christianus talem 130
Leonem, in cuius ore reperit mundus plusquam melleam dulcedinem.
Quid enim pace dulcius? praesertim post grauissimos ac diutinos
bellorum tumultus, quibus inter nos collidebamur immensa Chri¬
stiani sanguinis iactura, ingenti bonarum mentium dolore, magno
Turcarum gaudio. Ad ipsam etiam illorum temporum recordatio- 135
nem inhorrescit animus. Sed cuicunque malum illud acceptum feret
posteritas, Medici certe debemus remedium. Quod superest, confidi¬
106. contigerit 4 : contigit a. 106, atque vel... 108. immerenti add. A.
rir. inelytus add. A. 112, bello add. A. 113. illustranta. 114. Heinricus
om. A. 116. quemuisalliciat A : allicit a. 117. ethaud ... 118. fortuna
add, A. 118, tantus rex A: aliquis a. 119. exelso a. 119. ad haec...
120. exultans add. A. tet. transeanta. 122. plane add. A. 124. multo a.
125. Salomonis a. 127. qui tolerantia . .. 129. comparauit add, A.
130. Proinde optimo 4 : Optimo itaque a, gratulator a. Christianus
add. A. 131. repperit a. 133. quibus inter ... 138. perspeximus, ita 4 :
Confidimus autem futurum vt illud quoque a.