OCR
335] TO; THO OX 83 bono bene fortunante Deo incredibili tua sapientia contigerit; atque vel ob hoc ipsum magis est propria tibi, quod illius munere contigerit qui non fauet immerenti. Vt maximum declararit Iulium totus pene orbis ad bellum excitatus, certe maiorem testatur Leonem pax orbi restituta. Clarius 110 arguit tuam magnitudinem, quod inclytus Lodouicus Galliarum rex se suaque omnia tuo submisit arbitrio, quam Iulii, quod ab eo bello victus est aut certe vexatus. Magis illustrauit autoritatem tuam serenissimus Angliae rex, Heinricus huius nominis octauus, quod te autore deposuit arma, quam Tulii, cum illius instinctu suscepit arma ; 115 propterea quod ad capessendum bellum facile quemuis alliciat victoriae spes nemini non blandiens, et haud scio an illis potissimum quibus insidias struit fortuna. At vero efficere vt tantus rex, imo vt iuuenis excelso atque inuicto praeditus animo, ad haec tanto rerum successu velut exultans, victoriam iam certam amittat e manibus, 120 atque ex hoste acerrimo in summam transeat concordiam ; id vero plane diuinitatis cuiusdam esse videtur. Denique vt pro tempore necessaria fuerit Iulii seueritas, certe magis salutaris fuit Leonis mansuetudo, multoque propius ad eius accedens exemplar cuius locum inter mortales occupat Romanus Pontifex; nempe Solomonis 125 illius pacifici, qui sua concordia coelum pariter ac terram conciliat atque conglutinat, qui tolerantia vicit, non copiis; qui moriendo triumphauit, quique non aliorum sanguine sibi vindicauit imperium, sed suo sanguine nobis regnum coeleste comparauit. Proinde optimo iure sibi gratulatur orbis Christianus talem 130 Leonem, in cuius ore reperit mundus plusquam melleam dulcedinem. Quid enim pace dulcius? praesertim post grauissimos ac diutinos bellorum tumultus, quibus inter nos collidebamur immensa Christiani sanguinis iactura, ingenti bonarum mentium dolore, magno Turcarum gaudio. Ad ipsam etiam illorum temporum recordatio- 135 nem inhorrescit animus. Sed cuicunque malum illud acceptum feret posteritas, Medici certe debemus remedium. Quod superest, confidi106. contigerit 4 : contigit a. 106, atque vel... 108. immerenti add. A. rir. inelytus add. A. 112, bello add. A. 113. illustranta. 114. Heinricus om. A. 116. quemuisalliciat A : allicit a. 117. ethaud ... 118. fortuna add, A. 118, tantus rex A: aliquis a. 119. exelso a. 119. ad haec... 120. exultans add. A. tet. transeanta. 122. plane add. A. 124. multo a. 125. Salomonis a. 127. qui tolerantia . .. 129. comparauit add, A. 130. Proinde optimo 4 : Optimo itaque a, gratulator a. Christianus add. A. 131. repperit a. 133. quibus inter ... 138. perspeximus, ita 4 : Confidimus autem futurum vt illud quoque a. 111. Lodouicus] France submitted to England and France was concluded (in Leo in Dec. 1513. Aug. 1514) without much considera114. Angliae rex]The peace between tion of the Pope.’ Creighton iy. 199. G2