Porro quo maior est potestas, hoe perniciosior est, si inciderit in
75 hominem vel stultum vel malum.
Sensit ilico mundus Leonem gubernaculis rerum admotum, repente
saeculum illud plusquam ferreum in aureum versum; ac tanta
tamque fatalis subito rerum omnium commutatio, vt nemini non
palam esset haec autore Deo geri. Compositae bellorum vndae,
80 cohibitae principum inter ipsos minae, acerbis odiis dissidentes
maximorum regum animi in Christianam adacti concordiam; subla¬
tum perniciosissimum illud schisma, et ita sublatum tam ingens
malum vt ne cicatrix quidem supersit. Vt sileam interim quod
aliquot Italiae principes suis ciuibus, quod complures ciues in
85 exilium actos suae patriae reddidisti; quod tuam familiam diu
fortunae iniuria vexatam restituisti; quod Florentiam, ciuitatem
tuam, quae maiorum tuorum prudentia diu florentissima fuit, multo
reddidisti florentiorem. Hoc nimirum erat gentilicio Medicis cogno¬
mini respondere, tot tam immedicabilibus pene totius orbis malis
go subito mederi; idque non vi neque seueritate, veluti sectionibus,
inusturis aut alioqui tristibus pharmacis, sed consilio, sed prudentia,
sed animi moderatione, sed mansuetudine.
Alii laudibus vehant bella a Iulio secundo vel excitata gnauiter
vel gesta feliciter, victorias armis partas recenseant, triumphos
95 regaliter actos celebrent. Quantumlibet hisce rebus gloriae tribuent,
tamen eam cum multorum dolore coniunctam fuisse fateantur necesse
est. Vt interim sileam quod ex rei bellicae gloria magnam partem
sibi vendicant principes, quorum ductu auspiciisque negocium agitur ;
maiorem fortasse miles, cuius periculo manibusque res geritur;
100 maximam vero fortuna, quae nulla in re magis dominatur quam in
bello. Ad Leonis autem gloriam nullus est qui ingemiscat, nemo
qui musset; neque periculum est ne, quod in plerisque fieri solet,
damnet posteritas cui sua applauserit aetas. Accedit huc quod tua
gloria, praeterquam quod nulli non salutaris, nulli non laetissima
105 fuit, tota tibi coelestique numini propria est, vt quae publico omnium
76. admodum a. 78. tamque fatalis add. A. 80. ipsos 4: se a.
acerbis add. A. 82, illud add. A, 83. sileam interim 4: ne com¬
memorem a. 84. quod complures . . . 85. patriae reddidisti add. A. 85. diu
add, A. 87. tuam add. A. prudentia diu florentissima A : prudentissima a.
88. gentilicio 4 : gentili a. cognomine a. 91. inusturis À : inustionibus a.
tristibus À : grauibus a. 91. consilio... 92. mansuetudine À : sola sapientia
animique moderatione a, 93. gnauiter 4: strennue a, 95. hisce rebus
A; his a. 97. rei bellicae gloria 4: militie laude a. 98. negocium
agitur A : res geritur a. 99. manibusa. res geritur A: negocium agitur a.
ror. Ad Leonis...103. quod A: Ata. 104. non salutaris, nulli 4: mor¬
talium a. 105. fuit A: est a.