OCR Output

80 LETTERS OF ERASMUS [1815

magnitudinem tuam, qua superas et maximos, non solum publica
totius orbis voce praedicata verum etiam ipsa, quod aiunt, fronte
Io totoque corporis habitu relucens, mihi vero, cum olim agerem
Romae, domestico etiam congressu degustata, tantum addit fiduciae
vt nec ipse, infimae pene sortis homuntio, dubitarim sublimitatem
tuam meis interpellare litteris. Atque vtinam liceat vere beatissi¬
mis istis aduolutum pedibus oscula figere. Video passim, audio
15 passim, quacunque patet orbis Christianus, summos pariter atque
infimos sibi de tali principe gratulari. Quod quidem cum omnes
meritissimo faciant, nullos tamen aeque id facere par est atque eos
qui verae pietatis et optimarum litterarum studio ducuntur; primum
quod nobilis illa et nominis immortalitate semper victura Medicium
20 familia, cui Leonem debet orbis, semper excellentium probitate ac
litteris virorum et altrix fuerit et ornatrix. Ex qua nobis velut ex
equo Troiano tot eximii in omni doctrinae genere proceres paucis
iam annis exilierunt, tot Cicerones, tot Marones, tot Platones, tot
Hieronymi, vt vel hoc vnum omen studiosos omneis summam in
25 spem debeat erigere, numinum prouidentia Leonem orbi datum, sub
quo praeclarae virtutes, sub quo bonae artes omnes reflorescant.

Iam vero ab isto tuo genere adeo non degeneras, vt domus alioqui
multo omnium laudatissimae gloriam tuis superaris virtutibus, atque
hoc ipso reddideris illustriorem, quod illius lucem ornamentorum

30 tuorum splendore quodammodo obscuraris. Nimirum ad optimam
indolem optima accessit institutio, et felicissimo ingenii tui solo
longe bellissimus obtigit cultor, politissimus ille Politianus; cuius
opera non spinosis istis ac rixosis litteris, sed veris illis nec sine
causa bonis appellatis ac mansuetioribus vt vocant Musis es initiatus,

35 quae ferum etiam ingenium mite placidumque solent efficere ; neque
vero initiatus tantum, verumetiam absolutus. Itaque duae res
quas in principe ciuitatis requirit Plato, naturae bonitas et recta
educatio, sic nobis constant in totius orbis Principe, vt amplius ne
votis quidem concipi possit. Neque vero defuit hisce tam egregiis

8. magnitudine a. 9. totius add. A. 10, toto a. agerem A: essem a,
11. etiam add. A. 12, dubitarem a. 13. vere add. A. 14. audio passim
add, A. 16. principe 4: pontifice a. 17. tamen post facere a. 19. et
nominis... victura add. A. 21. et add. A. et ornatrix add. A. nobis add,
Al 22. tot eximii... 23. exilierunt add. A. 23. tot Marones add. A.
24. nobis prodierunt a post Hieronymi. hoc vnum omen A: hec yna res a.
25. numinum .. . 26. reflorescant add. A. 27. ab isto A: aa. alioqui
multo add. A. 28. atque hoc... g0. obscuraris add. A. 32. longe add. A.
politissimus ille 4: Angelus a. 33. nec ... 34. appellatis add. A. 34. vt
vocant add. A. 35. neque vero A: nec a. 38. orbis Aa : ecclesiae H.
ne A; neca. 39. concipi A : optari a.

II. domestico... congressu] The only when as Cardinal John dei Medici he
evidence for thisintercourse; repeated visited St. Omer on his travels which
in Ep. 339. 13. The absence of any ended in 1500 (cf. Ep. 162), implies
reference to association with Leo, that Erasmus did not see him then.