OCR
80 LETTERS OF ERASMUS [1815 magnitudinem tuam, qua superas et maximos, non solum publica totius orbis voce praedicata verum etiam ipsa, quod aiunt, fronte Io totoque corporis habitu relucens, mihi vero, cum olim agerem Romae, domestico etiam congressu degustata, tantum addit fiduciae vt nec ipse, infimae pene sortis homuntio, dubitarim sublimitatem tuam meis interpellare litteris. Atque vtinam liceat vere beatissimis istis aduolutum pedibus oscula figere. Video passim, audio 15 passim, quacunque patet orbis Christianus, summos pariter atque infimos sibi de tali principe gratulari. Quod quidem cum omnes meritissimo faciant, nullos tamen aeque id facere par est atque eos qui verae pietatis et optimarum litterarum studio ducuntur; primum quod nobilis illa et nominis immortalitate semper victura Medicium 20 familia, cui Leonem debet orbis, semper excellentium probitate ac litteris virorum et altrix fuerit et ornatrix. Ex qua nobis velut ex equo Troiano tot eximii in omni doctrinae genere proceres paucis iam annis exilierunt, tot Cicerones, tot Marones, tot Platones, tot Hieronymi, vt vel hoc vnum omen studiosos omneis summam in 25 spem debeat erigere, numinum prouidentia Leonem orbi datum, sub quo praeclarae virtutes, sub quo bonae artes omnes reflorescant. Iam vero ab isto tuo genere adeo non degeneras, vt domus alioqui multo omnium laudatissimae gloriam tuis superaris virtutibus, atque hoc ipso reddideris illustriorem, quod illius lucem ornamentorum 30 tuorum splendore quodammodo obscuraris. Nimirum ad optimam indolem optima accessit institutio, et felicissimo ingenii tui solo longe bellissimus obtigit cultor, politissimus ille Politianus; cuius opera non spinosis istis ac rixosis litteris, sed veris illis nec sine causa bonis appellatis ac mansuetioribus vt vocant Musis es initiatus, 35 quae ferum etiam ingenium mite placidumque solent efficere ; neque vero initiatus tantum, verumetiam absolutus. Itaque duae res quas in principe ciuitatis requirit Plato, naturae bonitas et recta educatio, sic nobis constant in totius orbis Principe, vt amplius ne votis quidem concipi possit. Neque vero defuit hisce tam egregiis 8. magnitudine a. 9. totius add. A. 10, toto a. agerem A: essem a, 11. etiam add. A. 12, dubitarem a. 13. vere add. A. 14. audio passim add, A. 16. principe 4: pontifice a. 17. tamen post facere a. 19. et nominis... victura add. A. 21. et add. A. et ornatrix add. A. nobis add, Al 22. tot eximii... 23. exilierunt add. A. 23. tot Marones add. A. 24. nobis prodierunt a post Hieronymi. hoc vnum omen A: hec yna res a. 25. numinum .. . 26. reflorescant add. A. 27. ab isto A: aa. alioqui multo add. A. 28. atque hoc... g0. obscuraris add. A. 32. longe add. A. politissimus ille 4: Angelus a. 33. nec ... 34. appellatis add. A. 34. vt vocant add. A. 35. neque vero A: nec a. 38. orbis Aa : ecclesiae H. ne A; neca. 39. concipi A : optari a. II. domestico... congressu] The only when as Cardinal John dei Medici he evidence for thisintercourse; repeated visited St. Omer on his travels which in Ep. 339. 13. The absence of any ended in 1500 (cf. Ep. 162), implies reference to association with Leo, that Erasmus did not see him then.