primordiis vel tua ipsius industria vel diuini numinis fauor. Quibus 4°
rebus factum est vt, cum Romanae vrbis libertas integerrimos quo¬
que viros non raro soleat aspergere, tu vt vitam ita et famam modis
omnibus illibatam ad istam attuleris dignitatem, ad quam vsque adeo
nullis pecuniarum aut factionum praesidiis penetrasti, vt nec am¬
biens nec expectans non tam hominum suffragiis quam diuini numi- 45
nis calculo delectus fueris atque ascitus.
Neque vero mediocriter illustrauit laudum tuarum decus illa
fortunae saeuientis iniquitas, quae sane superum permissu videtur
incidisse, quo nimirum genuina virtus animi tui, velut aurum igni
exploratum, spectatior redderetur mortalibus. Nam vt Mario pluri- 50
mum addidit laudis fortunae vicissitudo, ita quidam Alexandri
gloriae hoc detrahunt nomine, quod perpetuo pene rerum successu
fuerit vsus. Timothei vero felicitas picturis etiam fuit exagitata.
Egregium nauclerum aduersa tempestas arguit. Insignis sculptor,
quo duriorem ac minus obsequentem nactus est materiam, hoc maius 55
artis suae miraculum praebet. In quouis rerum statu explicat sese
genuina illa virtutis vis; nusquam tamen clarior quam quoties
nouerca Iuno Herculem suum omni genere malorum exercet. Magis
illustrarunt Vlyssem tot exantlati labores quam feliciter excisa
Troia. Quanquam illud sepenumero videmus accidere, vt qui res 6o
aduersas fortiter pertulerunt, fortunae blandientis indulgentia cor¬
rumpantur. At tu quam integritatem in rebus afflictis semper
praestiteras, eandem hactenus ad summum rerum apicem euectus
praestitisti. Nisi quod nunc tuam bonitatem magis sentimus, dum
nobis expressius Ohristi refers imaginem, cuius haud dubie vicem 65
geris, posteaquam ad summam bonitatem summamque sapientiam
par accessit potentia; vt quantum pro tua bonitate prodesse vis,
quantum pro tua singulari sapientia qua ratione succurrendum sit
rebus humanis perspicis, tantundem pro summi Pontificii fastigio
possis. Vt enim nihil possit accidere pestilentius quam si prauitas 7o
ac stulticia summi magistratus armetur autoritate, ita non alia res
aeque salutaris a superis dari potest mortalibus quam si ad cuncta
moderantis Dei similitudinem tria haec in principe copulentur.
40. ipsius add. A. ar. omnibus ante rebus a. AI), DONATA AE
nonnunquam a. vt... et add. A. 43. vsque adeo add. A. 44. vt A:
sed a. 45. non tam... 46. caleulo 4: cou diuino suffragio a. 46. fueris
atque A: es eta. 47. illa fortunae A: Rhamnusiae a. 48. sane A:
quidem a. 49. nimirum genuina add. A. 50. redderetur A : esset a.
53. fuerit A: sit a. 53. Timothei ... 61. corrumpantur add. A.