OCR Output

334] TO DOMENICO GRIMANI 77

gionis autoritate ad operis aeditionem magno vsui futuram, sed com¬
modum offendi Basileae quosdam ad id operis accinctos, imo iam
aggressos ; praecipue Iohannem Frobenium, cuius et arte et impendio
magna ex parte res agitur; nec non treis doctissimos iuuenes fratres
Amorbachios, Hebraicarum quoque litterarum pulchre doctos : atque 125
his litteris non paucis in locis vtitur Hieronymus. Ac mihi quidem
hac in parte iuxta Graecorum prouerbium Theseo quopiam fuit opus,

vt qui litteras eas vix primoribus, vt aiunt, labris degustassem. His
igitur in laboris partem ascitis Herculano, quod aiunt, animo nego¬
cium aggressus sum, Feruet ingens officina, excuditur elegantis- 130
simis formulis diuus Hieronymus, imo renascitur, tantis impendiis et
pecuniarum et sudorum vt minoris constiterit Hieronymo sua con¬
scripsisse quam nobis restituisse. Mihi certe tantum hic laboris
exhaustum est vt parum abfuerit quin ipse immorerer, dum studeo

vt ille renascatur. Summa, ni fallor, operis ad decem volumina 135
succrescet.

Sed quorsum hoc mihi? inquies. Primum sciebam te pro perpetuo
quodam tuo erga bonas litteras studio pariter et Hieronymo gratula¬
turum et nostris fauturum conatibus, imo fauturum pietati Chri¬
stianae, cui plurimum adiumenti ex Hieronymianis litteris accessurum 140
spero. Atqui haec res citra plurimarum et locupletissimarum biblio¬
thecarum auxilia confici vt dignum est non potest. Proinde si quid
habet vel tua bibliotheca, quam domi habes ditissimam et omniiugis
omnium linguarum libris refertam, vel summi Pontificis aut aliorum,
pietatis tuae fuerit in publicam orbis vtilitatem impartire. Deinde 145
mihi visum est vehementer congruere vt summus theologus summi
Pontificis felicibus auspiciis exiret in manus hominum ita restitutus
vt antehac nec aeditus videri possit; vtque scriptor omnium eruditis¬
simus eius nomine commendaretur orbi, e cuius familia tot litterarum
proceres nobis prodiissent : sic enim pariter fore vt ex tam eximii 150
Pontificis autoritate multum Hieronymo splendoris ac dignitatis
adiungatur, et vicissim ex eminentissimi doctoris celebritate non
mediocris accessio, fiat Leonis gloriae. Nec enim video quonam alio
monumento magis possint illius decora immortalitati consecrari.
Huic igitur renatum Hieronymum consecrabimus, praesertim si 155
nostro iudicio tuus accedet calculus. Nam alioqui propemodum erat
decretum dicare Praesuli Cantuariensi, cui debemus omnia. Quan¬
quam is quoque lubens ac volens hoc quicquid est gloriae Romano

150. ex om. N. 157. Praesuli add. H.

121. commodum] Erasmus represents Basle, for some time before he left
this meeting as fortuitous. But there England in 1514; cf. Epp. 263. 28 n.
is reason to suppose that he was aware and 283. 162 n.
of the edition of Jerome in progress at 127. Theseo] Cf. Ep. 324. 31 n.