OCR
334] TO DOMENICO GRIMANI 77 gionis autoritate ad operis aeditionem magno vsui futuram, sed commodum offendi Basileae quosdam ad id operis accinctos, imo iam aggressos ; praecipue Iohannem Frobenium, cuius et arte et impendio magna ex parte res agitur; nec non treis doctissimos iuuenes fratres Amorbachios, Hebraicarum quoque litterarum pulchre doctos : atque 125 his litteris non paucis in locis vtitur Hieronymus. Ac mihi quidem hac in parte iuxta Graecorum prouerbium Theseo quopiam fuit opus, vt qui litteras eas vix primoribus, vt aiunt, labris degustassem. His igitur in laboris partem ascitis Herculano, quod aiunt, animo negocium aggressus sum, Feruet ingens officina, excuditur elegantis- 130 simis formulis diuus Hieronymus, imo renascitur, tantis impendiis et pecuniarum et sudorum vt minoris constiterit Hieronymo sua conscripsisse quam nobis restituisse. Mihi certe tantum hic laboris exhaustum est vt parum abfuerit quin ipse immorerer, dum studeo vt ille renascatur. Summa, ni fallor, operis ad decem volumina 135 succrescet. Sed quorsum hoc mihi? inquies. Primum sciebam te pro perpetuo quodam tuo erga bonas litteras studio pariter et Hieronymo gratulaturum et nostris fauturum conatibus, imo fauturum pietati Christianae, cui plurimum adiumenti ex Hieronymianis litteris accessurum 140 spero. Atqui haec res citra plurimarum et locupletissimarum bibliothecarum auxilia confici vt dignum est non potest. Proinde si quid habet vel tua bibliotheca, quam domi habes ditissimam et omniiugis omnium linguarum libris refertam, vel summi Pontificis aut aliorum, pietatis tuae fuerit in publicam orbis vtilitatem impartire. Deinde 145 mihi visum est vehementer congruere vt summus theologus summi Pontificis felicibus auspiciis exiret in manus hominum ita restitutus vt antehac nec aeditus videri possit; vtque scriptor omnium eruditissimus eius nomine commendaretur orbi, e cuius familia tot litterarum proceres nobis prodiissent : sic enim pariter fore vt ex tam eximii 150 Pontificis autoritate multum Hieronymo splendoris ac dignitatis adiungatur, et vicissim ex eminentissimi doctoris celebritate non mediocris accessio, fiat Leonis gloriae. Nec enim video quonam alio monumento magis possint illius decora immortalitati consecrari. Huic igitur renatum Hieronymum consecrabimus, praesertim si 155 nostro iudicio tuus accedet calculus. Nam alioqui propemodum erat decretum dicare Praesuli Cantuariensi, cui debemus omnia. Quanquam is quoque lubens ac volens hoc quicquid est gloriae Romano 150. ex om. N. 157. Praesuli add. H. 121. commodum] Erasmus represents Basle, for some time before he left this meeting as fortuitous. But there England in 1514; cf. Epp. 263. 28 n. is reason to suppose that he was aware and 283. 162 n. of the edition of Jerome in progress at 127. Theseo] Cf. Ep. 324. 31 n.