OCR Output

76

LETTERS OF ERASMUS

[1515

possit amantius. Vnde factum est vt quod Romae in tot egregiis
cardinalibus, in tot ornatissimis episcopis, in tot eruditissimis viris
reliqueram, id totum in vno homine mihi viderer recuperasse.
Nunc vero posteaquam opera Leonis Pontificis vere maximi pax est
85 orbi restituta, multo quidem commodior est Britannica fortuna ; et
tamen acrius etiam Romae desyderio titillatur animus, dum et passim
famae praeconio celebratur et veri simillimum est, sub tali Principe
veluti signo dato quicquid vsquam gentium est eruditionis eximiae,
quicquid egregiae virtutis, hoc tempore Romam velut in suum thea¬
g0 trum concurrere. Ante biennium igitur adornaram iter, comes
futurus reuerendissimo patri D. Ioanni episcopo Roffensi, viro
omni episcopalium virtutum genere cumulatissimo et, vt com¬
pendio laudes illius explicem, Cantuariensis, cui subsidiarius est,
simillimo ; verum is ex itinere subito reuocatus est, Rursum anno
95 Superiore meis auspiciis Basileam vsque processeram. At hic quo¬
que res quaepiam est remorata, nescio quid alii sensuri sint, at meo
iudicio maxima; nam maximum fuerit oportet, quod ab Vrbe
potuerit auocare.
IJampridem hoc moliebar, haud sane mediocribus vigiliis, vti diuus
100 Hieronymus nobis totus quasi renasceretur ; quem sic Latini sum¬
mum habemus theologum, vt prope solum dicere liceat ; sed eundem
adeo deprauatum, adeo confusum, adeo contaminatum, vt cum non
sit alius aeque lectu dignus, tamen vnus maxime sit qui legi non possit,
nedum intelligi. Huius igitur lucubrationes omnes, praesertim
105 epistolares, in quibus plurimum erat negocii, primum in ordinem
digessimus ; deinde mendas quibus obrutus erat magis quam oblitus,
veterum auxilio codicum nostroque ingenio sustulimus. Addidimus
cum argumentis commoda in loco scholia, quo possit vel a medio¬
criter eruditis inoffensius legi, qui antehac, dicam audacter sed vere,
110 nec ab eruditissimis intelligebatur. Nam quemadmodum olim
Romulus dictus est non minus magnificus ostentator egregiorum
facinorum quam gestor, ita videre est in diuo Hieronymo nouam
quandam et variam eruditionem cum sancta quadam ostentatione
coniunctam. Graeca et Hebraica, quae vel deerant prorsus vel sic
115 erant asscripta vt praestiterit nihil asscriptum fuisse, summa cura
restituimus. Supposititia et adulterina, quae quidam bona pars est,
in suum relegauimus volumen ; vt nee desyderaret aliquid auidus
magis quam eruditus lector, nec rursum indoctissima blateramenta
tam incomparabilis viri titulo diutius circumferrentur.
120 Equidem perspiciebam Italiam et bibliothecarum auxiliis et re¬

91. reuerendissimo A : R. F. 92. omni Bywater : omnium 4.

go. biennium] An error; ef. Epp. 252-4. TIT. Romulus] Cf. Liv. 1. ro. 5.