Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0097
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 98 [98]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0097

OCR

76 LETTERS OF ERASMUS [1515 possit amantius. Vnde factum est vt quod Romae in tot egregiis cardinalibus, in tot ornatissimis episcopis, in tot eruditissimis viris reliqueram, id totum in vno homine mihi viderer recuperasse. Nunc vero posteaquam opera Leonis Pontificis vere maximi pax est 85 orbi restituta, multo quidem commodior est Britannica fortuna ; et tamen acrius etiam Romae desyderio titillatur animus, dum et passim famae praeconio celebratur et veri simillimum est, sub tali Principe veluti signo dato quicquid vsquam gentium est eruditionis eximiae, quicquid egregiae virtutis, hoc tempore Romam velut in suum theag0 trum concurrere. Ante biennium igitur adornaram iter, comes futurus reuerendissimo patri D. Ioanni episcopo Roffensi, viro omni episcopalium virtutum genere cumulatissimo et, vt compendio laudes illius explicem, Cantuariensis, cui subsidiarius est, simillimo ; verum is ex itinere subito reuocatus est, Rursum anno 95 Superiore meis auspiciis Basileam vsque processeram. At hic quoque res quaepiam est remorata, nescio quid alii sensuri sint, at meo iudicio maxima; nam maximum fuerit oportet, quod ab Vrbe potuerit auocare. IJampridem hoc moliebar, haud sane mediocribus vigiliis, vti diuus 100 Hieronymus nobis totus quasi renasceretur ; quem sic Latini summum habemus theologum, vt prope solum dicere liceat ; sed eundem adeo deprauatum, adeo confusum, adeo contaminatum, vt cum non sit alius aeque lectu dignus, tamen vnus maxime sit qui legi non possit, nedum intelligi. Huius igitur lucubrationes omnes, praesertim 105 epistolares, in quibus plurimum erat negocii, primum in ordinem digessimus ; deinde mendas quibus obrutus erat magis quam oblitus, veterum auxilio codicum nostroque ingenio sustulimus. Addidimus cum argumentis commoda in loco scholia, quo possit vel a mediocriter eruditis inoffensius legi, qui antehac, dicam audacter sed vere, 110 nec ab eruditissimis intelligebatur. Nam quemadmodum olim Romulus dictus est non minus magnificus ostentator egregiorum facinorum quam gestor, ita videre est in diuo Hieronymo nouam quandam et variam eruditionem cum sancta quadam ostentatione coniunctam. Graeca et Hebraica, quae vel deerant prorsus vel sic 115 erant asscripta vt praestiterit nihil asscriptum fuisse, summa cura restituimus. Supposititia et adulterina, quae quidam bona pars est, in suum relegauimus volumen ; vt nee desyderaret aliquid auidus magis quam eruditus lector, nec rursum indoctissima blateramenta tam incomparabilis viri titulo diutius circumferrentur. 120 Equidem perspiciebam Italiam et bibliothecarum auxiliis et re91. reuerendissimo A : R. F. 92. omni Bywater : omnium 4. go. biennium] An error; ef. Epp. 252-4. TIT. Romulus] Cf. Liv. 1. ro. 5.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1588 px
Image height
2660 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
1014.62 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0097.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0097.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit