non iam fauor modo verumetiam benignitas haudquaquam vulgaris,
super omnia felicissimum illud cum R. D. T. colloquium: haec vide¬
licet faciunt vt nulla prorsus fortuna tam benigna possit obtingere
quae Romae semel degustatae desyderium eximat animo meo. Iam 45
apud Britannos tametsi fortuna contigit non vsquequaque poenitenda,
certe meis aliquanto maior meritis, tamen, vt verum fatear, non
omnino respondet nec votis nostris nee amicorum pollicitis. Quae
res non tam accidit illorum perfidia quam temporum iniquitate.
Nam Regem ipsum, alioqui multo regum omnium benignissimum, ad 50
hoc optime de Erasmo tum sentientem tum loquentem (id quod partim
ipsius ad me litteris, partim multorum praedicatione compertissimum
habebam), subito ingruens bellorum procella prope totum nobis
eripuit ; tanto animo, tanto studio pius ac generosus adolescens
bellum apparabat, quod ad Ecclesiae Romanae dignitatem tuendam 55
pertinere iudicabat. Et Gulielmus Montioius, vetustissimus post
R. P. ac D. Henricum Bergium, episcopum Cameracensem, studiorum
meorum Moecenas, sic obrutus est belli oneribus vt magis amaret
quam succurreret, vir antiquae sane nobilitatis et incredibili benefi¬
centia erga bonarum litterarum cultores, verum vt inter huius regni 6o
barones animo magis quam re beatus: vt ne quid interim meam
ipsius lentitudinem. incusem, homo vsque adeo non ambitiosus vt
plane Timothei fortuna sit opus, quae dormientis impleat rete.
Attamen quo minus poenitere queat aditae Britanniae, Gulielmus
archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae non titulo tantum sed 65
omni decorum genere primas, potissimum fuit in causa ; vir modis
omnibus incomparabilis ac prorsus vnicum eius regni et ornamentum
et praesidium, sapientia, iudicio, doctrina, autoritate maximus ; sed
hoc tamen seipso maior, quod ob singularem quandam modestiam
solus ipse magnitudinem suam non agnoscit. Mira vitae sobrietas, 70
summa dexteritas ingenii, animus impiger et ab ocio prorsus abhor¬
rens. Magnus rerum vsus, vt qui in grauissimis legationibus maxi¬
misque regum et regni negotiis iam olim sit versatus. Vnde fit
vt tot rebus administrandis, quot aliorum complures vix sufficiant,
vnus non modo par sit, verumetiam supersit quod euoluendis bonis 75
autoribus, quod priuatis amicorum affectibus impartiat. Nam praeter
episcopi functionem totius regni cancellarium, hoc est summum
iudicem, agit. Is me sic amore complectitur, sic ornat autoritate,
sic benignitate fouet, in summa sic vbique mirum quendam praestat
Moecenatem vt, si pater esset, non possit indulgentius, si frater, non 8o