OCR
334] TO DOMENICO GRIMANI 75 non iam fauor modo verumetiam benignitas haudquaquam vulgaris, super omnia felicissimum illud cum R. D. T. colloquium: haec videlicet faciunt vt nulla prorsus fortuna tam benigna possit obtingere quae Romae semel degustatae desyderium eximat animo meo. Iam 45 apud Britannos tametsi fortuna contigit non vsquequaque poenitenda, certe meis aliquanto maior meritis, tamen, vt verum fatear, non omnino respondet nec votis nostris nee amicorum pollicitis. Quae res non tam accidit illorum perfidia quam temporum iniquitate. Nam Regem ipsum, alioqui multo regum omnium benignissimum, ad 50 hoc optime de Erasmo tum sentientem tum loquentem (id quod partim ipsius ad me litteris, partim multorum praedicatione compertissimum habebam), subito ingruens bellorum procella prope totum nobis eripuit ; tanto animo, tanto studio pius ac generosus adolescens bellum apparabat, quod ad Ecclesiae Romanae dignitatem tuendam 55 pertinere iudicabat. Et Gulielmus Montioius, vetustissimus post R. P. ac D. Henricum Bergium, episcopum Cameracensem, studiorum meorum Moecenas, sic obrutus est belli oneribus vt magis amaret quam succurreret, vir antiquae sane nobilitatis et incredibili beneficentia erga bonarum litterarum cultores, verum vt inter huius regni 6o barones animo magis quam re beatus: vt ne quid interim meam ipsius lentitudinem. incusem, homo vsque adeo non ambitiosus vt plane Timothei fortuna sit opus, quae dormientis impleat rete. Attamen quo minus poenitere queat aditae Britanniae, Gulielmus archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae non titulo tantum sed 65 omni decorum genere primas, potissimum fuit in causa ; vir modis omnibus incomparabilis ac prorsus vnicum eius regni et ornamentum et praesidium, sapientia, iudicio, doctrina, autoritate maximus ; sed hoc tamen seipso maior, quod ob singularem quandam modestiam solus ipse magnitudinem suam non agnoscit. Mira vitae sobrietas, 70 summa dexteritas ingenii, animus impiger et ab ocio prorsus abhorrens. Magnus rerum vsus, vt qui in grauissimis legationibus maximisque regum et regni negotiis iam olim sit versatus. Vnde fit vt tot rebus administrandis, quot aliorum complures vix sufficiant, vnus non modo par sit, verumetiam supersit quod euoluendis bonis 75 autoribus, quod priuatis amicorum affectibus impartiat. Nam praeter episcopi functionem totius regni cancellarium, hoc est summum iudicem, agit. Is me sic amore complectitur, sic ornat autoritate, sic benignitate fouet, in summa sic vbique mirum quendam praestat Moecenatem vt, si pater esset, non possit indulgentius, si frater, non 8o 43. R. D.T. A: tua pietate H. 57. R.P. ac D. om. H. 67. et om. N. 55. Ecclesiae] See Creighton iv. 182-6. 57. Henricum Bergium] Ep. 49.