OCR Output

74 LETTERS OF ERASMUS [1515

inusitata quaedam et singularis comitas humanitasque fuit in causa;
5 ac prorsus nouo factum est modo vt quae res vel maxime debuerat
ad reditum inuitare, ea sola deterruerit ne redirem. Quid tandem
istue nouae rei fuit? inquies. Dicam equidem simpliciter et, quod
hominem decet Germanum, ingenue. Id temporis omnino decretum
erat adire Britanniam. Huc me veterum necessitudinum affectus,
10 huc potentium amicorum amplissima promissa, huc Regis omnium
florentissimi propensissimus in nos animus vocabat. Hanc insulam
mihi patriae vice adoptaram, hane senectuti meae sedem delegeram.
Inuitabar, imo flagitabar, crebris litteris modo non montes auri polli¬
centibus: quibus ex rebus homo strenuus alioqui pecuniarum con¬
15 temptor tantam auri vim animo conceperam quantae vix decem
Pactolos eluendae suffecturos crediderim. Proinde verebar ne si
redissem ad tuam celsitudinem, verterem animi decretum. Etenim
qui primo statim colloquio sic labefactaras, sic inflammaras, animum
meum, quid facturus eras, si diutius ac propius fuissem congressus ?
20 Quod enim vel adamantinum pectus non flectat tam amabilis ista
morum tuorum comitas, tam mellita facundia, tam exquisita doctrina,
tam fida iuxta et amica consilia, denique tanti primatis tam expositus
ad bene merendum animus? Sentiebam iam tum sensim labascen¬
tem animi sententiam, et coeperat quidem instituti suppoenitere, et

25 tamen pudebat virum parum constantem videri. Sentiebam i vrbis
amorem, quem vix excusseram, denuo tacitis auctibus gliscere :
proinde ni me repente Roma diuulsissem, nunquam deinde fueram
Rene relicturus. Abripui me ne rursus afflarer, et in Angliam
£ auolaui magis quam profectus sum.

30 Quid nunc igitur? inquies: num poenitet consilii ? num poenitet
| non obsecutum fuisse amanter admonenti? Mentiri sane non est
| meum. Varie res haec afficere solet animum meum ; neque enim

| non possum tangi Romae desyderio, quoties tantus tantarum simul
| commoditatum aceruus in mentem venit. Primum vrbis omnium

35 multo celeberrimae lumen ac theatrum, dulcissima libertas, tot locu¬
\pletissimae bibliothecae, suauissima tot eruditissimorum hominum
orata, tot litteratae confabulationes, tot antiquitatis monumenta,

denique tot vno in loco totius orbis lumina. | Speciatim autem
oties succurrit cum aliorum cardinalium, Te Vero praecipue

40 Reuerendissimi Nanetensis mirum quoddam erga nos studium, Cardi¬
nalis Bononiensis propensissimus fauor, diui yero Georgii Cardinalis

15. B: tantum...quanto... 16. eluendo 4. 40. Reuerendissimi A:
RADER Cardinalis add. F. ar. Cardinalis add. F.

8. Germanum] Cf. Ep. 260. 38 n. 296. 103 n.

40. Nanetensis] Guibé ; cf. Ep. 253. diui... Georgii] Riario; cf. Ep.

41. Bononiensis] Alidosi ; Gi, 19), eee,