OCR
74 LETTERS OF ERASMUS [1515 inusitata quaedam et singularis comitas humanitasque fuit in causa; 5 ac prorsus nouo factum est modo vt quae res vel maxime debuerat ad reditum inuitare, ea sola deterruerit ne redirem. Quid tandem istue nouae rei fuit? inquies. Dicam equidem simpliciter et, quod hominem decet Germanum, ingenue. Id temporis omnino decretum erat adire Britanniam. Huc me veterum necessitudinum affectus, 10 huc potentium amicorum amplissima promissa, huc Regis omnium florentissimi propensissimus in nos animus vocabat. Hanc insulam mihi patriae vice adoptaram, hane senectuti meae sedem delegeram. Inuitabar, imo flagitabar, crebris litteris modo non montes auri pollicentibus: quibus ex rebus homo strenuus alioqui pecuniarum con15 temptor tantam auri vim animo conceperam quantae vix decem Pactolos eluendae suffecturos crediderim. Proinde verebar ne si redissem ad tuam celsitudinem, verterem animi decretum. Etenim qui primo statim colloquio sic labefactaras, sic inflammaras, animum meum, quid facturus eras, si diutius ac propius fuissem congressus ? 20 Quod enim vel adamantinum pectus non flectat tam amabilis ista morum tuorum comitas, tam mellita facundia, tam exquisita doctrina, tam fida iuxta et amica consilia, denique tanti primatis tam expositus ad bene merendum animus? Sentiebam iam tum sensim labascentem animi sententiam, et coeperat quidem instituti suppoenitere, et 25 tamen pudebat virum parum constantem videri. Sentiebam i vrbis amorem, quem vix excusseram, denuo tacitis auctibus gliscere : proinde ni me repente Roma diuulsissem, nunquam deinde fueram Rene relicturus. Abripui me ne rursus afflarer, et in Angliam £ auolaui magis quam profectus sum. 30 Quid nunc igitur? inquies: num poenitet consilii ? num poenitet | non obsecutum fuisse amanter admonenti? Mentiri sane non est | meum. Varie res haec afficere solet animum meum ; neque enim | non possum tangi Romae desyderio, quoties tantus tantarum simul | commoditatum aceruus in mentem venit. Primum vrbis omnium 35 multo celeberrimae lumen ac theatrum, dulcissima libertas, tot locu\pletissimae bibliothecae, suauissima tot eruditissimorum hominum orata, tot litteratae confabulationes, tot antiquitatis monumenta, denique tot vno in loco totius orbis lumina. | Speciatim autem oties succurrit cum aliorum cardinalium, Te Vero praecipue 40 Reuerendissimi Nanetensis mirum quoddam erga nos studium, Cardinalis Bononiensis propensissimus fauor, diui yero Georgii Cardinalis 15. B: tantum...quanto... 16. eluendo 4. 40. Reuerendissimi A: RADER Cardinalis add. F. ar. Cardinalis add. F. 8. Germanum] Cf. Ep. 260. 38 n. 296. 103 n. 40. Nanetensis] Guibé ; cf. Ep. 253. diui... Georgii] Riario; cf. Ep. 41. Bononiensis] Alidosi ; Gi, 19), eee,