OCR Output

3831 TO RAFFAELLE RIARIO I

Quanquam nec in mediis illis bellorum tumultibus ynquam est a nobis
cessatum, Emisimus enim cum alia permulta, tum Adagiorum opus
diligenter a nobis recognitum et ita locupletatum vt quarta voluminis
pars accreuerit. Excuditur iam dudum diuus Hieronymus totus,
imo renascitur, antehac adeo deprauatus ac mutilus vt nunc non tam 65
restitutus quam primum aeditus videri possit. Hunc non aestimandis
sudoribus, multis collatis exemplaribus iisque peruetustis emendaui¬
mus, adiectis in loco scholiis, quo possit inoffensius legi. Scis enim
apud hunc passim infulciri quae lectorem obscuritate remorentur.
Graeca atque Hebraica vel reposuimus vel correximus. Nothos ac 7o
supposititios libros, quorum alios casus, alios impostor aliquis admi¬
scuerat, non amputauimus quidem sed in suum reiecimus tomum, neue
quid desyderare possit lector auidior quam elegantior, neue insulsis¬
simi blateronis nugae tam excellentis viri titulo diutius sese vendita¬
rent. Excuditur ingens opus ad decem, opinor, volumina rediturum; 75
et excuditur tantis impendiis, tanta cura, vt ausim deierare his annis
viginti nullum opus ex vllius exisse officina pari sumptu pariue
studio elaboratum. Nec arbitror ipsi Hieronymo tantidem constitisse
suas lucubrationes conditas quanti nobis constabunt restitutae. Ipse
certe in hoc negocium tanto incubui studio vt parum abfuerit quin 80
memet labore confecerim, dum operam do vt reuiuiscat Hieronymus.
Verum ita fert animus, tam pio tanque frugifero labori vel immori
libet. Nam mihi res quam cordisit vide. Anno superiore totos octo
menses Basileae sumus hac gratia commorati, non sine summo rei
pecuniariae dispendio, vt laborem et iter omnium periculosissimum 85
negligam. Ac proximo rursum autumno certum est Italiam repetere,
quo videlicet ditissimas istas lustrem bibliothecas. Nullius vnquam
laboris me piguerit, modo sensero tuum tuique similium fauorem
nostris aspirare conatibus. Ad haec nondum statui, sed ex tuo con¬
stituam consilio, cui sit hoc operis inscribendum. Archiepiscopo go
Cantuariensi nihil non debeo; dignissimus enim est quem vnum
omnis mea celebret pagina. Alioqui probe videbam conuenturum vt
theologorum omnium princeps Pontificum omnium principi con¬
qo. ac A: atque N. 83. Nam... vide 4: Mihi quidem res hec adeo cordi
est vt a. 84. sumus... 86. negligam 4 : sim commoratus a. 87. vide¬
licet add. A. 88. modo À : si modo a. 89. Ad...90. Archiepiscopo 4 :
Nondum equidem statui cui tantum opus velim nuncupare a. gi. nihil non
A: omnia a. 91. dignissimus . . . 98. Verum 4 (97. addituram F Corrig. : ad¬

diturum AF: additarum B): Sed mihi pulchre videtur conuenire vt summus et
doctissimus omnium theologus (theologos a : correxi) summi doctissimique Ponti¬
ficis nomine exeat in manus hominum, et eiusdem auspiciis tantus autor orbi
reddatur, cuius opera pax est orbi restituta. Prospitio quantum dignitatis sit
accessurum Hieronymo nostro ex Leonis ornamentis. Imo non video quo [quo]
fideliori monumento Leonis decora possint immortalitati consecrari. Sed a.

go. inscribendum] Jerome was in the end left to Warham, the Nouum Instru¬
mentum being dedicated to the Pope.