OCR Output

70 LETTERS OF ERASMUS . [este

dinem tum gratia tum autoritas. Nam regiis curis sic adest vt
maxima pars publicorum negociorum in huius inclinet humeros,

25 Porro reuerendissimus Archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae
primas, in quo viro summum est quicquid est optimum in rebus
mortalium, sic perpetua quadam benignitate vel vt verius dicam
pietate nos fouet, tuetur, ornat, vt si frater esset aut pater, non posset
amantius.

30 Et tamen non possum non discrutiari Romanae vrbis desyderio,
quoties animo recursat quam libertatem, quod theatrum, quam
lucem, quas deambulationes, quas bibliothecas, quam mellitas erudi¬
tissimorum hominum confabulationes, quot mei studiosos orbis pro¬
ceres relicta Roma reliquerim. Atque adeo nonnunquam ipse mihi

35 quouis infortunio dignus videor, qui te tantum ac talem Moecenatem,
sic de me meritum, sic ad ornandum et euehendum me modis omni¬
bus propensum et expositum, cum quauis fortuna commutandum
duxerim. Sed quid facerem? Monteis aureos, imo plusquam
aureos, suis litteris pollicebantur amici. Certa promittebat Gulielmus

40 Montioius et quidem ingentia, eaque rursum cum summo ocio vitae¬
que libertate coniuncta, quam ego sic amplector yt, si quis hane
adimat, vitam esse non putem. Defuncto regi successerat plane
diuinae cuiusdam indolis iuuenis nec ineleganter bonis litteris
initiatus ; nostri vero adeo iam multo ante studiosus vt paulo ante

45 patris obitum, cum in Italia viuerem, litteras ad me dederit et suopte
Marte conditas et propriis descriptas articulis sed eiusmodi vt vel ex
hiis singulare quoddam et regno dignum ingenium possis agnoscere.
Ex hisce videlicet rebus totos Midas, plusquam Pactolos ac Tagos
animo conceperam. Saeculum quoddam vere aureum et insulas fortu¬

50 natas somniabam, kår čyoy eénypópnv, vt inquit Aristophanes. Quan¬
quam, vt vere dicam, non tam mihi defuit fortuna quam ipse fortunae
defui, homo sic abhorrens a communibus negociis, sic alienus ab
ambitione, imo adeo socors, vt plane Timothei fortuna sit opus,
quae dormientis retibus felicitatem implicet.

55 Itaque nihil est quod incusem amicos, quibus vna mecum blan¬
dissima spes imposuit; siquidem cum reliquos amicos, tum Regem
ipsum, aurei saeculi parentem, mox secuta bellorum procella Musis
omnibus praeripuit ; adeo Tuliana illa tuba mundum yniuersum ad
Martis studium exciuerat. Caeterum rebus iam vestra sapientia

60 tranquillatis velut de integro totus ad litterarum accingor munia.

36. et add. H. 47. his F. 50. B: Kar’ avnypopny AF.

28. vt si frater] Cf. Ep. 253. 12. 50. Aristophanes] Ran. 51. The cor¬

43. diuinae] Cf. Ep. 215. 5. rect reading, restored by Gilles in B, dis¬

45. litteras] Ep. 206; for Erasmus’ appears again in subsequent editions.
further statement see Ep. 206 introd. 53. Timothei] Cf. Adag. 482.