OCR
3831 TO RAFFAELLE RIARIO I Quanquam nec in mediis illis bellorum tumultibus ynquam est a nobis cessatum, Emisimus enim cum alia permulta, tum Adagiorum opus diligenter a nobis recognitum et ita locupletatum vt quarta voluminis pars accreuerit. Excuditur iam dudum diuus Hieronymus totus, imo renascitur, antehac adeo deprauatus ac mutilus vt nunc non tam 65 restitutus quam primum aeditus videri possit. Hunc non aestimandis sudoribus, multis collatis exemplaribus iisque peruetustis emendauimus, adiectis in loco scholiis, quo possit inoffensius legi. Scis enim apud hunc passim infulciri quae lectorem obscuritate remorentur. Graeca atque Hebraica vel reposuimus vel correximus. Nothos ac 7o supposititios libros, quorum alios casus, alios impostor aliquis admiscuerat, non amputauimus quidem sed in suum reiecimus tomum, neue quid desyderare possit lector auidior quam elegantior, neue insulsissimi blateronis nugae tam excellentis viri titulo diutius sese venditarent. Excuditur ingens opus ad decem, opinor, volumina rediturum; 75 et excuditur tantis impendiis, tanta cura, vt ausim deierare his annis viginti nullum opus ex vllius exisse officina pari sumptu pariue studio elaboratum. Nec arbitror ipsi Hieronymo tantidem constitisse suas lucubrationes conditas quanti nobis constabunt restitutae. Ipse certe in hoc negocium tanto incubui studio vt parum abfuerit quin 80 memet labore confecerim, dum operam do vt reuiuiscat Hieronymus. Verum ita fert animus, tam pio tanque frugifero labori vel immori libet. Nam mihi res quam cordisit vide. Anno superiore totos octo menses Basileae sumus hac gratia commorati, non sine summo rei pecuniariae dispendio, vt laborem et iter omnium periculosissimum 85 negligam. Ac proximo rursum autumno certum est Italiam repetere, quo videlicet ditissimas istas lustrem bibliothecas. Nullius vnquam laboris me piguerit, modo sensero tuum tuique similium fauorem nostris aspirare conatibus. Ad haec nondum statui, sed ex tuo constituam consilio, cui sit hoc operis inscribendum. Archiepiscopo go Cantuariensi nihil non debeo; dignissimus enim est quem vnum omnis mea celebret pagina. Alioqui probe videbam conuenturum vt theologorum omnium princeps Pontificum omnium principi conqo. ac A: atque N. 83. Nam... vide 4: Mihi quidem res hec adeo cordi est vt a. 84. sumus... 86. negligam 4 : sim commoratus a. 87. videlicet add. A. 88. modo À : si modo a. 89. Ad...90. Archiepiscopo 4 : Nondum equidem statui cui tantum opus velim nuncupare a. gi. nihil non A: omnia a. 91. dignissimus . . . 98. Verum 4 (97. addituram F Corrig. : additurum AF: additarum B): Sed mihi pulchre videtur conuenire vt summus et doctissimus omnium theologus (theologos a : correxi) summi doctissimique Pontificis nomine exeat in manus hominum, et eiusdem auspiciis tantus autor orbi reddatur, cuius opera pax est orbi restituta. Prospitio quantum dignitatis sit accessurum Hieronymo nostro ex Leonis ornamentis. Imo non video quo [quo] fideliori monumento Leonis decora possint immortalitati consecrari. Sed a. go. inscribendum] Jerome was in the end left to Warham, the Nouum Instrumentum being dedicated to the Pope.