secretur, imo vt omnes bonae litterae eius auspiciis reflorescant per
95 quem pax est rebus humanis reddita litterarum ac studiorum altrix.
Video vicissim et Hieronymo non parum accessurum commendationis
ex Leonis nomine, et huius nomini plurimum decoris addituram
Hieronymianarum lucubrationum dedicationem. Verum hisce de
rebus coram et pluribus et diligentius. Interim oro vt si quid
100 inciderit, eum patronum praestes Erasmo quem Romae sum semper
expertus. Si qua res exorietur in qua R. T. D. infimi clientuli obse¬
quio non grauetur vti, praesertim apud Archiepiscopum Cantuarien¬
sem, efficiam vt intelligas omnia mihi defuisse potius quam fidem ac
diligentiam.
105 Sedillud pene exciderat. Maiorem in modum te et obsecro et obtestor
per bonas litteras, quibus tua celsitudo semper ynice fauere solet, vt
eximius vir, dominus Iohannes Reuchlinus, in suo negocio aequos yos
sentiat et beneuolos. Eadem opera bene merebimini de litteris ac litte¬
ratis omnibus, quorum vt quisque doctissimus est, ita illi impensissime
110 studet. Huic omnis debet Germania, in qua primus Graecarum et
Hebraicarum litterarum studium excitauit. Vir est enim complurium
linguarum egregie peritus, variis expolitus disciplinis, iam libris aeditis
clarus et orbi Christiano notus, Caesari Maximiliano cum primis gratus,
vt cui sit a consiliis, grauis et honoratus apud suos, inter quos Duumuiri
115 munere fungitur, famae semper hactenus incontaminatae; ad haec
senectute iam et caniciereuerendus. Iam et ille promerebatur vt hac
aetate honestissimorum studiorum dulcissimam meteret messem ;
et nos expectabamus vt quod annis compluribus condidit, nune in
communem omnium depromeret vtilitatem. Bonis igitur omnibus
120 indignissimum. videtur, non solum apud Germanos verum et apud
Anglos et Gallos, quibus ex litteris notus est, tam eximium virum
tot ornamentis pulcherrimis cumulatum tam odiosis diuexari litibus,
idque ex ea re quae meo sane iudicio velipsam asini vmbram superet,
in quam iocus extat prouerbialis. Principum arma vestra sapientia
125 cohibita sunt ; eadem et litterarum cultoribus suam restituat pacem.
99. et pluribus et diligentius add. A. 99. si quid... 105, exciderat A
(Gor. R. T. D. om:H. 102, grauaberis H) : conatus nostros tuo fauore prosperes.
Si quid erit in quo R. T. D. infimi clientuli sui seruitio velit vti, presertim apud
Cantuariensem, summa fide studioque exequar. Ad hoc a. 105. te et add. À.
106. per... 107. dominus À : vba. 107. Reuchlin a. 109. vt quisque...
III. excitauit 4: nemo non impensissime fauet illi a. III. enim add. A.
11g. et... Caesari add. A. cum primis add. A. 114. inter A: apuda,
Duumuiri 4a: Triumuiri N. 115. hactenus add. A. 116. senectute . ..