plerunque flet etiam qui vicit. Tantum malorum agmen secum
trahit vt non sine causa poetae finxerint bellum ab inferis per Furias
immitti ; ne iam commemorem expilationem populi, ducum collu- 55
sionem, rerum commutationes, quae nunquam sine summo incom¬
modo nouari solent. Quod si gloriae cupiditas nos trahit ad bellum,
non est gloria quae affectatur, praesertim ex malefactis. Et multo
gloriosius est ciuitates condere quam euertere, siquid libet gloriosum
designare. Nune plebs extruit et excolit vrbes, stultitia principum 60
euertit. Sin lucro ducimur, nullum bellum tam feliciter cessit quin
plus attulerit mali quam boni. Et nemo bello nocet hosti quin prius
multis malis afficiat suos. Postremo, cum videamus res humanas in
morem Euripi sursum ac deorsum mutari miscerique, quorsum
attinet tanto rerum molimine parare imperium mox qualibet occasione 65
ad alios deuoluendum? Quanto sanguine paratum est Rhomanum
imperium, et quam mox coepit concidere !
Sed dices, ius principum vindicandum est. Non est meum de prin¬
cipum factis temere loqui. Hoc vnum scio, saepe summum ius
summam esse iniuriam, et nonnullos esse principes qui primum quod 70
velint statuant, deinde titulum aliquem quaerant quo factum prae¬
texant suum, Etin tantis rerum humanarum commutationibus, in
tam multis pactis et solutis foederibus, cui, quaeso, titulus deesse
possit? Quod si maxima sit altercatio cuius sit ditio, quid opus
tanto sanguine? Non enim agitur de salute populi, sed hune an 75
illum debeat appellare principem. Sunt pontifices, sunt episcopi,
sunt prudentes et integri viri, per quos istiusmodi negociola transigi
possint, vt non bellum ex bello seras et diuina pariter atque humana
commisceas. Hoc est proprium Rhomani Pontificis, hoc cardinalium,
hoc episcoporum, hoe abbatum munus, Christianorum principum 80
dissidia componere ; hic autoritatem suam proferre et quantum pro
sua reuerentia valeant ostendere. Julius, certe non ab omnibus
laudatus Pontifex, potuit hanc bellorum tempestatem excitare ; Leo,
vir doctus integer ac pius, sedare non poterit? Suscipiendi belli
praetextus erat Iulius periclitans; sublata est causa belli nec tamen 85
cessat bellum..
Ad haec meminisse debemus homines esse liberos, praesertim
Christianos; qui posteaquam diu floruerunt sub aliquo principe eum¬
que iam agnoscunt, quid opus est nouandis rebus orbem commouere 3
Principem diuturnus consensus facit etiam apud ethnicos, multo 90
magis apud Christianos, apud quos principatus administratio est, non
dominium ; vt cui pars aliqua ditionis sit adempta, is oneris parte
leuatus, non laesus, esse videatur. At non concedit, inquis, bonorum
virorum arbitrio pars altera; quid hic me vis facere? Primum, si
vere Christianus es, ferre te velim et quiescere et tuum illud quale- 95
ALLEN i 00