OCR
1514 | TO ANTONY OF BERGEN 553 plerunque flet etiam qui vicit. Tantum malorum agmen secum trahit vt non sine causa poetae finxerint bellum ab inferis per Furias immitti ; ne iam commemorem expilationem populi, ducum collu- 55 sionem, rerum commutationes, quae nunquam sine summo incommodo nouari solent. Quod si gloriae cupiditas nos trahit ad bellum, non est gloria quae affectatur, praesertim ex malefactis. Et multo gloriosius est ciuitates condere quam euertere, siquid libet gloriosum designare. Nune plebs extruit et excolit vrbes, stultitia principum 60 euertit. Sin lucro ducimur, nullum bellum tam feliciter cessit quin plus attulerit mali quam boni. Et nemo bello nocet hosti quin prius multis malis afficiat suos. Postremo, cum videamus res humanas in morem Euripi sursum ac deorsum mutari miscerique, quorsum attinet tanto rerum molimine parare imperium mox qualibet occasione 65 ad alios deuoluendum? Quanto sanguine paratum est Rhomanum imperium, et quam mox coepit concidere ! Sed dices, ius principum vindicandum est. Non est meum de principum factis temere loqui. Hoc vnum scio, saepe summum ius summam esse iniuriam, et nonnullos esse principes qui primum quod 70 velint statuant, deinde titulum aliquem quaerant quo factum praetexant suum, Etin tantis rerum humanarum commutationibus, in tam multis pactis et solutis foederibus, cui, quaeso, titulus deesse possit? Quod si maxima sit altercatio cuius sit ditio, quid opus tanto sanguine? Non enim agitur de salute populi, sed hune an 75 illum debeat appellare principem. Sunt pontifices, sunt episcopi, sunt prudentes et integri viri, per quos istiusmodi negociola transigi possint, vt non bellum ex bello seras et diuina pariter atque humana commisceas. Hoc est proprium Rhomani Pontificis, hoc cardinalium, hoc episcoporum, hoe abbatum munus, Christianorum principum 80 dissidia componere ; hic autoritatem suam proferre et quantum pro sua reuerentia valeant ostendere. Julius, certe non ab omnibus laudatus Pontifex, potuit hanc bellorum tempestatem excitare ; Leo, vir doctus integer ac pius, sedare non poterit? Suscipiendi belli praetextus erat Iulius periclitans; sublata est causa belli nec tamen 85 cessat bellum.. Ad haec meminisse debemus homines esse liberos, praesertim Christianos; qui posteaquam diu floruerunt sub aliquo principe eumque iam agnoscunt, quid opus est nouandis rebus orbem commouere 3 Principem diuturnus consensus facit etiam apud ethnicos, multo 90 magis apud Christianos, apud quos principatus administratio est, non dominium ; vt cui pars aliqua ditionis sit adempta, is oneris parte leuatus, non laesus, esse videatur. At non concedit, inquis, bonorum virorum arbitrio pars altera; quid hic me vis facere? Primum, si vere Christianus es, ferre te velim et quiescere et tuum illud quale- 95 ALLEN i 00