OCR Output

1513] SITA 535
277. To Roger WenTFORD.
Farrago p. 233. (Landbeach ?}
F. p. 360: HN: Lond. viii. 43: LB. 165. (c. October 1513.)
[This letter may be dated in the autumn of 1513, because of Erasmus’ intention
to leave England, Cf. Epp. 281, 2.]
ERASMVS ROGERIO VVENTFORDO LVDI ANTONIANT MODERATORI
LITERATISSIMO S. D.

Parter Ioannis, cum apud nos esset, significauit mihi se filium
alteri velle committere, nec verbo sum reluctatus. Praescripsit ile
spacium ad Omnium Sanctorum : accepi. Adieci si vel ipso momento
vellet abducere, me boni consulturum. Non possum illi succensere,
quippe qui sciam quicquid huius facit, instinetu facere alieno. Olim
abduxerat; deinde reddidit te autore non admodum cupienti, cum
semel animum alio flexeram. Rursum cum dies quatuordecim
abstraxisset, ipse reduxit, passurus vt me traiicientem quoque comi¬
taretur. Educatus est apud me liberaliter et meo quidem sumptu ;
et tametsi non profecit quantum ego cupiebam, tamen illud audacter
affirmabo, illum plus scire Latinitatis quam fuerit in vlla schola, ne
Lilianam quidem excipio, triennio consecuturus (et scis primos pro¬
fectus minime apparere), tantum abest vt omnino temporis iacturam
fecerit. Sed quoniam video patris simplicitatem instigationibus hue
et illuc impelli et matrem inepte amare, non est animus perdere
oficium. Nihil autem aeque perit atque id quod confertur in in¬
gratos; non eos existimo ingratos, sed magis etiam perit quod
confertur in non intelligentes. Nam ingratus etiam si dissimulat,
tamen apud se obnoxius est et aliquando vel pudore gratiam refert ;
is qui non intelligit beneficium, etiam sibi deberi putat. Vt igitur
stultum est bene mereri de iis qui non intelligunt, ita benefacere
inuitis extrema dementia est. Dixit hic cuidam mihi intimo, quo
minus discat puer, obstare quod Anglice nesciam ; imo hoc ipsum in
causa est vt quammaxime discat Latine, velit nolit.

Quorsum ista, inquis? nempe huc. Cum pater super hac re
mecum ageret, propemodum certus eram de quodam ministro; is
mutata sententia traiecit in Brabantiam, rediturus tamen ante Nata¬
lem. Si ipse traiecero, id quod futurum est paulo post Calendas
Nouembres, relinquam Ioannem vbi volet. Sin minus, patietur

12. Lilianam] Colet’s school at Paris in 1511, and whom he after¬
St, Paul's, of which Wm. Lily was wards invited to enter his service.

the first high-master. The offer was made through Gerard,

15. matrem] She was ultimately the the bookseller, and therefore during
cause of John’s leaving Erasmus’ ser- the Cambridge period. See a letter
yice; see LB. App. 311. from Gardiner (Breslau MS., Cod.

26, ministro) Possibly Stephen Rehd. 254.68 ; printed in the Academy,
Gardiner, afterwards Bp. of Win- 19 Oct. 1895); which is answered by
chester, whom Erasmus had met in Lond. xxi. 57, LB. 896.

»

vw

on

o