OCR
1513] SITA 535 277. To Roger WenTFORD. Farrago p. 233. (Landbeach ?} F. p. 360: HN: Lond. viii. 43: LB. 165. (c. October 1513.) [This letter may be dated in the autumn of 1513, because of Erasmus’ intention to leave England, Cf. Epp. 281, 2.] ERASMVS ROGERIO VVENTFORDO LVDI ANTONIANT MODERATORI LITERATISSIMO S. D. Parter Ioannis, cum apud nos esset, significauit mihi se filium alteri velle committere, nec verbo sum reluctatus. Praescripsit ile spacium ad Omnium Sanctorum : accepi. Adieci si vel ipso momento vellet abducere, me boni consulturum. Non possum illi succensere, quippe qui sciam quicquid huius facit, instinetu facere alieno. Olim abduxerat; deinde reddidit te autore non admodum cupienti, cum semel animum alio flexeram. Rursum cum dies quatuordecim abstraxisset, ipse reduxit, passurus vt me traiicientem quoque comitaretur. Educatus est apud me liberaliter et meo quidem sumptu ; et tametsi non profecit quantum ego cupiebam, tamen illud audacter affirmabo, illum plus scire Latinitatis quam fuerit in vlla schola, ne Lilianam quidem excipio, triennio consecuturus (et scis primos profectus minime apparere), tantum abest vt omnino temporis iacturam fecerit. Sed quoniam video patris simplicitatem instigationibus hue et illuc impelli et matrem inepte amare, non est animus perdere oficium. Nihil autem aeque perit atque id quod confertur in ingratos; non eos existimo ingratos, sed magis etiam perit quod confertur in non intelligentes. Nam ingratus etiam si dissimulat, tamen apud se obnoxius est et aliquando vel pudore gratiam refert ; is qui non intelligit beneficium, etiam sibi deberi putat. Vt igitur stultum est bene mereri de iis qui non intelligunt, ita benefacere inuitis extrema dementia est. Dixit hic cuidam mihi intimo, quo minus discat puer, obstare quod Anglice nesciam ; imo hoc ipsum in causa est vt quammaxime discat Latine, velit nolit. Quorsum ista, inquis? nempe huc. Cum pater super hac re mecum ageret, propemodum certus eram de quodam ministro; is mutata sententia traiecit in Brabantiam, rediturus tamen ante Natalem. Si ipse traiecero, id quod futurum est paulo post Calendas Nouembres, relinquam Ioannem vbi volet. Sin minus, patietur 12. Lilianam] Colet’s school at Paris in 1511, and whom he afterSt, Paul's, of which Wm. Lily was wards invited to enter his service. the first high-master. The offer was made through Gerard, 15. matrem] She was ultimately the the bookseller, and therefore during cause of John’s leaving Erasmus’ ser- the Cambridge period. See a letter yice; see LB. App. 311. from Gardiner (Breslau MS., Cod. 26, ministro) Possibly Stephen Rehd. 254.68 ; printed in the Academy, Gardiner, afterwards Bp. of Win- 19 Oct. 1895); which is answered by chester, whom Erasmus had met in Lond. xxi. 57, LB. 896. » vw on o