OCR Output

536 LETTERS OF ERASMUS [1513

pi 30 hunc esse apud me donec meus ille redeat, ne ob exiguum tempus
| saepius ministrum mutem. Id tu illi persuadebis. Quod si omnino
nolit, quanquam non dubito quin sit non grauatim passurus, agat vt
1 lubet. Ego minus moleste feram iacturam officii, quod in bonam
indolem operam collocarim. Bene vale, mi Rogeri, et aliquoties ad

35 nos scribito,

Iam et illud mihi venit in mentem, cur ynus ego videar ei idoneus
qui filium suum meo sumptu et doceam et vestiam et alam. Minus
subiit sordidi ministerii quam apud te subiturus fuerit. Habitus est
liberaliter; nihil mihi scripsit. Nec alui sordide nec vestiui, nec

¥ 40 docui indiligenter. Et si ille tam fuisset auidus discendi quam ego

docendi, iam nihil opus haberet vllo literatore aut plagoso grammatista,

Et puto meas literas non esse posthabendas vulgarium doctorum

Y literis. Non haec dico quod admodum laborem de pecunia, sed quod

ego praeter caeteros videar idoneus qui sic tracter ac deinde nulla

45 gratia spolier ministro. Verum de his alias latius. Rursum vale,
Rogeri charissime. [1514]

278. To JoHN Corer.
Farrago p. 142. (Landbeach ?, near) Cambridge.
F. p. 290: HN: Lond. vi. 9: LB. 107. 31 October (1513).

[1513, because of the allusion to Erasmus’ pension, of which the first payment
was to be made at Michaelmas 1513; and because of the temporary withdrawal
from Cambridge before the plague. |

ERASMVS ROTERODAMVS COLETO SVO S. D.

De reddita quiete dici non potest quam tibi gratuler. Suffraganeum
demiror quid sibi velit, cum has exactiones sciret indictas iam tum
cum pensionis onus reciperet. Atque id temporis de communicando
onere decimarum ne verbum quidem.

5 Sentio te substomachari quod iterum te insalutato Londinum
reliquerim, et impatientiam taxas meam. Equidem non inficias eo
morbum meum, verum nihil tum fuit eiusmodi cuiusmodi suspicaris.
Primum nihil erat quod tecum agerem, et palam admonuit me tuus
Gulielmus te literis seribendis occupatissimum esse, ne quid obturba¬

10 rem ; quanquam ego nec in hoc veneram, sed vt literas ad me missas

a tuo Gulielmo reciperem. Et adeo me properabam istine subducere

277. 46. EN? : clarissime N"3, 1514 add. H.

277. 39. scripsit] Copying was one of be charged on Erasmus’ pension; cf.

the regular duties of a servant-pupil. Ep. 255 introd.
278. 1. quiete] Cf. Ep. 270 44 n. and 1. 9. Gulielmus] Probably Wm. Dan¬
26 n. infra. caster, who was a dependant of Colet,

Y Suffraganeum] Apparently Thorn- and received a legacy in his will. Cf
Y ton had proposed that some portion of Lond. xii. 13, LB. 470; Knight, Life of
| the tenths due from Aldington should Colet, p. 231.