OCR Output

LETTERS OF ERASMUS

[1513
Sed horum fortasse mores et ingenium ingenuos amicos non
recipiebant. Quanquam etiam si facillima sit natura principis
planeque tua, qua nihil cogitari potest facilius, tamen fortunae
30 splendor qui turbam amicorum allectat, idem obstat quo minus
queat verus amicus a fucato dignosci. Neque enim temere dictum
est illud, Amicos secundae res parant, aduersae probant. Atqui
quo melior est possessio syncerus amicus, hoc nimirum est pesti¬
lentior qui hoe titulo personatus obrepit. Itaque cum coticulis
35 diligenter exploremus aurum, purum sit an secus, neque desint
notae quibus natiuam gemmam a factitia secernamus, nonne vehe
menter absurdum sit in re tanto maioris momenti parem diligentiam
non adhibere, videlicet vt assentatorem ab amico, hoc est rem
omnium longe pestilentissimam ab omnium saluberrima, digno¬
4o scamus? Verum ne cui ceu venenum gustu, sic amicum experimento
magno suo malo deprehendere sit necesse, Plutarchus, author inter
Graecos sine controuersia doctissimus, miram quandam rationem
prodidit qua facile possit ingenuus ac syncerus amicus a personato
fucatoque distingui. Iam vero quoniam in admonendis amicis velut
45 in medicando non sat est adesse fidem, verum et prudentiam adhi¬
bere conuenit, ne, dum parum apte mederi studemus erratis amici,
subuertamus amicitiam, et hanc adiecit coronidem, docens qua
moderatione sit admonendus amicus, si quid extiterit admonitione
dignum. Tam frugiferum igitur opus in Maiestatis tuae gratiam
5o Latinitate donauimus, quo idem studium, eundem animum quem
tibi olim amplissimae spei puero testati sumus, nunc Regi regum
omnium florentissimo testaremur. Bene vale.

2735, To ANDREW AMMONIUS.
Farrago p. 213. Cambridge.)
F. p. 344: HN: Lond. viii. 19: LB. 119. 1 September (1513).
[1513, because Ammonius is in the English camp in France, whither he

accompanied Henry vinr on the expedition of the autumn of 1513. The signature
from London is inconsistent with ll, 10, 11.]

ERASMVS ROTERODAMVS AMMONIO SVO S. D.

Iam dederam ad te literas, quas nunc opinor esse redditas. Sed
perquam gratum mihi fuit quod in tuis ad Ioannem literis Erasmi
tui feceris mentionem, et quidem tam amanter. “Yyrevà mapayyéàpata,
quae quondam Sacrorum Scriniorum Magistro nuncupaui, nuper

5 Londini sunt excusa formulis non omnino inuenuste. Ioannes
tuus pollicitus est se ad te missurum vnum aut alterum codicem. Si
273.6. tuus om. N.

272. 51. olim] Cf. Ep. 104. 273. 3. Tyrewà mapayyéAuara] Cf. Ep. 268.