habet in manibus. Nam habeo quaedam plusquam noua, quae non
dubitem illi futura gratissima. Milies vale. 15
Cantabrigiae. | anNo M.D.x. |
272. To HENRY VIII.
Plutarchi Opuscula (1514) tit. v°. (Cambridge. )
Lond, xxix. 49: LB. iv. f. #8 vo. (July 1513.)
[The preface to De discrimine adulatoris et amici, in Plutarchi Opuscula, Basle,
Froben, Aug. 1514. The date of the translation is given by Ep. 271. Apart
from the letters included in A the Plutarch was the first book published for
Erasmus, after he reached Basle on 15 August. This treatise is probably one
of those which reached Froben through Berckman’s agency (Ep. 283).
The absence of any definite allusion to the war with France suggests that this
was written when the issue was still undecided; in Lond. iii. 32, LB. 268
Erasmus represents that it was actually presented to Henry, while the war was
at its height. ]
INVICTISSIMO ANGLORVM REGI HENRICO OCTAVO ERASMVS
Srovrr non alia res vel ad vite consuetudinem iucundior vel ad
obeunda negocia magis necessaria quam syncerus ac vere liber
amicus, ita nihil omnium solet homini rarius contingere; quem¬
admodum et alias praestantissimarum rerum summa raritas esse
consueuit. Verum vt scite disserit Hieron ille Xenophonticus, 5
hance tantam foelicitatis partem nulli magis desyderant quam prin¬
cipes alioquin felicissimi, quum nulli magis habeant opus amicis
vel pluribus vel syncerioribus. Etenim plurimum perspiciat oportet
is qui vnus tot hominum milibus prospicit. Proinde multis oculis,
hoc est multis prudentibus ac fidis amicis, praeditum esse principem ro
decet. Quod quidem prudenter intelligens Darius, Persarum rex,
oblato malo punico quopiam insigni magnitudine, tantum optauit
Zopyrorum quantum inesset in eo granorum. Erat is Zopyrus
vir egregie probus regique amicus, vnde illum rex non iniuria tanti
fecit vt diceret se malle Zopyrum vnum integrum quam centum 15
capere Babylonas, palam testificans nullum esse thesaurum quo
non sit amicus preciosior. At huius filius Xerses, Graeciam inua¬
surus, in tot hominum milibus quot nullus adhuc hominum ausus
est credere, vnum repperit Demaratum a quo libere et amice mone¬
retur ; sed cuius fidem non prius intellexerit quam euentu compertam., 20
Quod ipsum vsu venit et Croeso Lydorum regi in Solone. Alexander
item Magnus in tam numerosa conuictorum turba vnum habuisse
Calisthenem legitur, Aristotelis discipulum, et hunc tamen liberum
Dionysio Syracusano solus aderat Dion et
magis quam amicum.
Plato, Neroni Seneca; cuius consiliis si paruisset, et imperium 25
habuisset diuturnius et inter bonos principes numerari potuisset.